Charter Document - 03590520

Charter Document - 03590520


Charter Number: 03590520
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego dominus Willelmus Bayuel dominus de Saldeston dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam libram piperis annui redditus quam solebam recipere pro vna virgata terre et mesuagio ac eorum pertinenciis in liberam puram et perpetuam elemosinam et cum seruiciis libertatibus escaetis et iuribus omnimodis curiarum sectis et omnibus aliis que vllo modo uel vllo iure uel aliquo casu contingente a me uel ab heredibus meis uel quibuscumque assignatis nomine dicte terre uel mesuagii ac eorum tenencium exigi poterunt Et ego uero dictus Willelmus Bayuel et heredes mei uel mei assignati dictam libram piperis et omnia alia superscripta prout ante dictum est dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus aquietabimus et vbique inperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio et carte mee confirmacio rata et stabilis perseueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Symone de Sancto Lycio Iordano fratre suo Elya de Tyngewyk Ricardo Grusset Waltero Frankelano Iohanne filio Augustini et multis aliis

Source (click image below to view full size)