Charter Document - 03590516
Charter Number: | 03590516 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Hugo filius Elye de Stretford dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo seruientibus vnam dimidiam virgatam terre cum mesuagio et omnibus pertinenciis suis in villa de Saldeston illam scilicet quam Iohannes Payn quondam tenuit de Waltero filio Hereuici de Saldeston Tenendam et habendam sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere quiete ab omnibus seruiciis et demandis secularibus michi et heredibus meis pertinentibus faciendo inde seruicium debitum domino regi et domino feodi Ego uero dictus magister Hugo et heredes mei predictis monachis de Luffelde eorumque successoribus dictam dimidiam virgatam terre cum mesuagio et omnibus pertinenciis suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum Vt autem ea que a me concessa sunt firma permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus domino Willelmo Bayuel milite Waltero frankelain Iohanne filio Augustini Willelmo fabro Hugone mercennario et multis alijs