Charter Document - 03590511
Charter Number: | 03590511 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Memorandum |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod die martis in ebdomada Pasche anno regni regis Edwardi vicesimo secundo Ita conuenit inter fratrem Petrum priorem de Luffeld et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Amabiliam Heruy et Rosiam sororem eius de Schaldeston ex altera videlicet quod dicte sorores fatentur et recognoscunt quatuor solidos [et vnam libram piperis] annui redditus teneri et deberi eisdem religiosis et domui sue de Luffeld de vno mesuagio et vna virgata terre cum pertinenciis in Schaldeston vnde dicte sorores sunt heredes et tres solidatos pariter annui redditus eisdem religiosis et domui sue teneri et deberi de vno mesuagio et dimidia virgata terre in eadem villa et dicte sorores dictorum tenementorum heredes dictis religiosis fidelitatem fecerunt de dictis tenementis et dictos redditus per sacramentum suum recognouerunt Et dicti religiosi ad instantiam vicinorum concesserunt pro se et successoribus suis inperpetuum quod dicti quatuor solidi vnde dictum mesuagium et virgata terre cum pertinenciis onerantur proporcionentur eidem tenemento et reliqui tres solidi proporcionentur alteri mesuagio et dimidie virgate terre per visum et ordinacionem Iohannis de Tingwyk et Radulfi Cock ex parte religiosorum electorum et Radulfi de Sancto Licio et Iohannis de Morton ex parte sororum electorum et quod proporcione sua quam tenent allocabitur dictis sororibus et earum heredibus in solucione dicti redditus inperpetuum Et quod post ordinacionem allocacionis dicti redditus predictos quatuor viros electos factam fiat forma et remissio perpetua inter partes predictas per scripta partium dentata et signata Ita vt ambe partes proporcione sua onerentur tam de reditibus quam domini regis seruicio forinceco Et dicte sorores quicquid dicti religiosi de dictis terris et tenementis in manibus suis tenent tanquam perpetuam elemosinam confirmabunt eisdem Et ambe partes quicquid ad premissam conuencionem et prelocucionem confirmandam et perpetuandam per iuris peritorum consilium in curia domini regis apud Westmonasterium vbi placitum super cessacionem solucionis dicti redditus adhuc pendet in decisum debent recognoscere et confirmare Et ad omnia et singula premissa facienda et adimplenda dicte partes fide et sacramento se astrinxerunt et sigilla sua huic scripto dentato alternatim apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Tingewick Radulpho Cock Radulpho de sancto Licio Rogero de Stratford Iordano Bastard Rogero Wythend Henrico de Westbur Iohanne de Morton et aliis
Markups
Names Markup:
Memorandum quod die martis in ebdomada Pasche anno regni regis Edwardi vicesimo secundodate Ita conuenit inter fratrem Petrum priorem de Luffeldname et eiusdem loci conuentumname ex parte vna et Amabiliam Heruyname et Rosiam sororem eius de Schaldestonname ex altera videlicet quod dicte sororesname fatentur et recognoscunt quatuor solidos [et vnam libram piperis] annui redditus teneri et deberi eisdem religiosisname et domui sue de Luffeldname de vno mesuagio et vna virgata terre cum pertinenciis in Schaldeston vnde dicte sororesname sunt heredes et tres solidatos pariter annui redditus eisdem religiosisname et domuiname sue teneri et deberi de vno mesuagio et dimidia virgata terre in eadem villa et dicte sororesname dictorum tenementorum heredes dictis religiosisname fidelitatem fecerunt de dictis tenementis et dictos redditus per sacramentum suum recognouerunt Et dicti religiosiname ad instantiam vicinorum concesserunt pro se et successoribus suis inperpetuum quod dicti quatuor solidi vnde dictum mesuagium et virgata terre cum pertinenciis onerantur proporcionentur eidem tenemento et reliqui tres solidi proporcionentur alteri mesuagio et dimidie virgate terre per visum et ordinacionem Iohannis de Tingwykname et Radulfi Cockname ex parte religiosorumname electorum et Radulfi de Sancto Licioname et Iohannis de Mortonname ex parte sororumname electorum et quod proporcione sua quam tenent allocabitur dictis sororibusname et earum heredibus in solucione dicti redditus inperpetuum Et quod post ordinacionem allocacionis dicti redditus predictos quatuor viros electos factam fiat forma et remissio perpetua inter partes predictas per scripta partium dentata et signata Ita vt ambe partes proporcione sua onerentur tam de reditibus quam domini regis seruicio forinceco Et dicte sororesname quicquid dicti religiosiname de dictis terris et tenementis in manibus suis tenent tanquam perpetuam elemosinam confirmabunt eisdem Et ambe partes quicquid ad premissam conuencionem et prelocucionem confirmandam et perpetuandam per iuris peritorum consilium in curia domini regis apud Westmonasterium vbi placitum super cessacionem solucionis dicti redditus adhuc pendet in decisum debent recognoscere et confirmare Et ad omnia et singula premissa facienda et adimplenda dicte partes fide et sacramento se astrinxerunt et sigilla sua huic scripto dentato alternatim apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Tingewickname Radulpho Cockname Radulpho de sancto Licioname Rogero de Stratfordname Iordano Bastardname Rogero Wythendname Henrico de Westburname Iohanne de Morton et aliis