Charter Document - 03590506
Charter Number: | 03590506 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Willelmus ye Branfelt dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus tres acras terre cum pertinenciis in campis de Saldeston Illas scilicet quas habui de dono Galfridi filii Hereuici de Saldeston Tenendum et habendum dictas tres acras terre cum pertinenciis libere quiete bene et in pace inperpetuum possidendum absque contradictione uel nocumento mei uel alicuius nomine meo Reddendo inde annuatim duos denarios heredibus Galfridi filii Hereuici de Saldestone ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Iohannis Baptiste vnum denarium et ad festum sancti Martini vnum denarium pro omnibus seruiciis secularibus curiarum sectis consuetudinibus et demandis omnimodis Vt autem ea que a me concessa sunt firma permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Willelmo Bayuel milite Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini eiusdem ville Hugone le mercer Willelmo Fabro et multis aliis