Charter Document - 03590505
Charter Number: | 03590505 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Heruici de Saldeston dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ade filio Roberti pistoris de Saldeston duas acras et dimidiam terre mee in campis de Saldestun scilicet vnam acram super Ruenhulle inter terram meam et terram domini de Saldeston et dimidia acra iacet apud Blindewelle inter terram Roberti filij Henrici et terram Simonis fratris eius et vna acra iacet super Hangindelond in campo occidentali inter terram Simonis prepositi et terram Ricardi Playdor Habendam et tenendam dictam terram cum capitibus dicte terre adiacentibus de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque et ubicumque et quandocumque dare vel legare vel assignare vel vendere voluerit libere et quiete bene et in pace honorifice imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel sui assignati vnum obolum ad Nathale domini pro omnibus secularibus seruicijs consuetudinibus sectis cuiuslibet curie et exaccionibus michi et heredibus meis vel alicui alio pertinentibus Ego vero predictus Walterus et heredes mei prefatas acras terre cum capitibus et pastura et suis pertinencijs predicto Ade et heredibus suis et suis assignatis ut supradictum est per predictum seruicium contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus Pro hac autem donacione concessione et presentis carte confirmacione dedit michi dictus Adam sexdecim solidos sterlingorum premanibus ad magnum negocium meum Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte confirmacio rate et stabiles imperpetuum perseuerent presentem cartam sigilli mei inpressione duxi roborandam Hijs testibus domino Willelmo Bayuel Rogero Heries rectore ecclesie de Saldestun Iordano de sancto Licio de Westbury Waltero Bastard de eadem Rogero de Stratford Hugone carpentario de Euershawe Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini Hugone mercennario Ada filio Simonis et alijs