Charter Document - 03590503

Charter Document - 03590503


Charter Number: 03590503
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Editha filia Heruici de Saldestun in libera et ligia potestate mea pro me et heredibus meis imperpetuum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino Willelmo Bayuel domino de Saldeston pro homagio et seruicio suo illud messuagium cum tofto et crofto cum septem acris et tribus rodis terre arabilis in campis de Saldeston cum capitibus eidem terre pertinentibus et cum omnibus pertinencijs suis quem Iohannes Hutting filius Roberti aliquando tenuit in Saldeston scilicet quatuor acras et tres rodas et in campo orientali et in campo occidentali tres acras Quarum in campo orientali prima dimidia acra iacet super Waldfurlong inter terram Roberti spenser et terram que fuit Walteri Achard dimidia acra iacet apud Horsepoll inter terram ecclesie et terram Walteri frankelani dimidia acra iacet ad Stoniwey inter terram ecclesie et terram Walter frankelani dimidia acra iacet super Cristenemell inter terram ecclesie et terram que fuit Willelmi karectarij dimidia acra iacet extra Wowelond inter terram ecclesie et terram que fuit Willelmi carectarij dimidia acra iacet super Standelfurlong inter terram ecclesie et terram que fuit Walteri frankelani dimidia acra iacet super Croftlond inter terram ecclesie et terram Walteri frankelani dimidia acra iacet sub Neubotel inter terram Roberti Spenser et terram Willelmi filij Willelmi Alexander vna roda iacet ad Torsputt inter terram Roberti spenser et terram dicti Willelmi dimidia acra iacet ad Blindewelle inter terram dicti Roberti et terram que fuit Walteri Achard In campo vero occidentali prima dimidia acra iacet super Smerenhull inter terram Walteri frankelani et terram que fuit Walteri Achard dimidia acra iacet super Longeland inter terram Walteri frankelani et terram que vocatur Fildenestret dimidia acra iacet super Longeland inter terram ecclesie et terram que fuit Willelmi carectarij dimidia acra iacet vltra le Hamme et abuttat se super Fildenestret inter terram Walteri frankelani et terram que fuit Willelmi Dauuid dimidia acra iacet contra Rugeway inter terram Roberti Spenser et terram que fuit Walteri Achard vna acra iacet contra Wodewey inter terram Roberti Spenser et terram Roberti Bonepere vna roda iacet super Longeland inter terram que fuit Walteri Achard et terram Roberti Bonepere Pro quindecim solidis sterlingorum quas michi dedit dictus dominus Willelmus premanibus in gersuma Tenend et habend de me et heredibus meis dicto domino Willelmo Bayuel et heredibus suis vel cuicumque eam dare vendere legare vel assignare voluerit libere et quiete bene et in pace in omnibus libertatibus et aisiamentis dicte terre pertinentibus Reddendo annuatim michi et heredibus meis viginti quinque denarios argenti ad quinque anni terminos videlicet ad festum sancti Martini sex denarios ad festum sancti Andrei sex denarios et ad festum beate Marie in Marcio sex denarios et ad Pascha vnum denarium et ad festum sancti Iohannis baptiste sex denarios pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis secularibus saluo forinseco seruicio ad tantam terram pertinente Et ego dicta Editha et heredes mei predictum mesuagium cum tofto et crofto cum predicta terra et capitibus predictis et cum omnibus pertinencijs suis ut predictum est dicto domino Willelmo Bayuel et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes per predictum seruicium warantizabimus defendemus et imperpetuum defendemus ac quietabimus Et ut hec mea donacio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis perseueret imperpetuum hanc presentem cartam impressione sigilli mei roboraui Hijs testibus domino Simone de sancto Licio domino Hunfrido de Scouil Iordano de sancto Licio de Westbury Thoma de sancto Germano de Torueston Willelmo de Bruton de eadem Waltero frankelano de Saldeston Iohannes filius Augustini et multis alijs

Source (click image below to view full size)