Charter Document - 03590499

Charter Document - 03590499


Charter Number: 03590499
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1260 - 1270
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Beatrix filia Walteri filii Hireuici de Saldeston salutem in domino sempiternam Noueritis me relaxasse et quietum clamasse priori et conuentui de Luffeld totum ius et clamium quod habui uel habere potui in tenemento meo in uilla de Saldeston cum omnibus pertinenciis suis quod tenementum habui de dono dictorum prioris et conuentus in dicta villa de Saldestone Et insimul concedo dictis priori et conuentui totum ius et clamium quod michi ullo modo uel aliquo iure uel aliquo casu contingente in dicta uilla de Saldestone accidere possit Vt autem hec mea relaxacio et quieta clamancia inperpetuum perseuerent presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Elya de Tingewik Ricardo clerico de Selueston Willelmo de Stretford Iohanne fratre eius Roberto de Kiberuile Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini de eadem Et multis aliis

Source (click image below to view full size)