Charter Document - 03590494

Charter Document - 03590494


Charter Number: 03590494
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1221 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Bayuel de Davintre dedi remisi et quietum clamaui imperpetuum de me et de heredibus meis deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo seruientibus pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum illam libram cimini quam predicti monachi solebant reddere michi annuatim de illa virgata terre in Saldestun quam Hugo pater meus tenuit de Radulfo Puk Tenendam et habendam de me et de heredibus meis in liberam et puram et perpetuam elemosinam In huius autem donacionis et quiete clamacionis testimonium huic presenti scripto sigillum meum apponere dignum duxi Hijs testibus Willelmo Bayuel milite Roberto Bayuel persona Radulpho de Euershawe et Ricardo capellanis Roberto de Billing Freberto de Dodford Iohanne filio eius Ricardo filio Arnaldi clerici et alijs

Source (click image below to view full size)