Charter Document - 03590493
Charter Number: | 03590493 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Bayuel dedi et concessi et hac presenti mea charta confirmaui Waltero Bayuel nepoti meo unam uirgatam terre in uilla de Scaldestune illam uidelicet que fuit Hugonis filii Walteri de Scaldesthune cum omnibus pertinentiis suis illi quidem et heredibus suis Tenendum de me et heredibus meis libere et quiete et honorifice pro homagio et seruicio suo Reddendo annuatim ille et heredes sui michi et heredibus meis unam libram cymini ad Natale domini et tres denarios ex quibus denariis predictus Walterus Bayuel acquietat me ad eundem terminum et heredes meos uersus predictum Hugonem filium Walteri et heredes suos pro omni seruicio saluo regali seruicio quod michi et heredibus meis predicto Hugoni et heredibus suis reddere pertineat pro predicta terra Et pro hac concessione et donacione dedit michi predictus Walterus Bayuel in gersuma xl solidos sterlingorum Et ego et heredes mei warantizabimus predicto Waltero et heredibus suis predictam terram pro predicto seruicio contra omnes homines Hiis testibus Iohanne de Hulecothe et Willelmo filio eius Hugone de Houersaghe et Radulfo filio eius Waltero Bastard et Hugone filio eius Roberto persona et Willelmo Bayuel fratre predicti Walteri et Waltero Bayuel et Simone clerico de Brackele et multis aliis