Charter Document - 03590491

Charter Document - 03590491


Charter Number: 03590491
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1250 - 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus franckelanus de Saldeston filius Radulfi remisi et quietum clamaui et in liberam et puram et perpetuam elemosinam concessi domui de Luffeld pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum et successorum redditum trium denariorum quem michi solebant reddere de vna virgata terre quam Willelmus caretarius tenuit in villa de Saldeston et omne ius et clameum quod ego uel heredes mei habere poterint in dicta redditu trium denariorum Ego uero dictus Walterus concessi pro me et heredibus meis et assignatis meis quod si in aliquo temporis processu in solucione redditus septem solidorum et vnius denarii et vnius libri cimini ad terminos in carta mea scriptos infra quindena defecerimus liceat priori et monachis per catalla infra domum et extra distringere sine contradiccione mei uel heredum meorum uel assignatorum meorum Vt autem que a me concessa sunt firma inperpetuum perseuerent huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Willelmo Bayuel Luca rectore ecclesie de Euersaur Ricardo clerico de Selueston Iohanne Morice de Langeport Radulfo de eadem Waltero Herui de Saldeston Rogero de Stratford et multis aliis

Source (click image below to view full size)