Charter Document - 03590489

Charter Document - 03590489


Charter Number: 03590489
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bayuel filius Willelmi Bayuel dedi remisi et quietumclamaui pro me et heredibus meis deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus pro animabus omnium antecessorum et successorum meorum illam libram cimini quam predicti monachi solebant reddere michi annuatim pro illo mesuagio quod Willelmus karectarius quondam tenuit in uilla de Saldeston Ego vero dictus Willelmus et heredes mei dictum mesuagium cum pertinenciis dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus defendemus sicut liberam et puram ac perpetuam elemosinam In huius remissionis donacionis et quiete clamationis testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Luca tunc vicario de Euersawe Waltero Hereui Waltero franckelano Hugone filio persone de Saldeston Hugone le mercer Hugone carpentario de Euersawe Radulfo de Reynes et multis

Source (click image below to view full size)