Charter Document - 03590485
Charter Number: | 03590485 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bayuel dominus de Saldeston dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus duas acras terre super Runell in campis de Saldeston cum pertinenciis suis in liberam puram et perpetuam elemosinam quarum vnam habui de Waltero filio Hereuici de Saldeston et alteram de Galfrido fratre eiusdem Walteri Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere quiete bene et in pace inperpetuum adeo libere et quiete sicuti aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego vero dictus Willelmus Bayuel et heredes mei dictas duas acras terre cum pertinenciis predictis priori et monachis de Luffeud eorumque successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rate et stabiles permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Rogero tunc rectore ecclesie de Saldeston domino Luca tunc vicario de Euersawe Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini eiusdem ville Hugone mercennario et multis aliis