Charter Document - 03590482
Charter Number: | 03590482 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1260 - 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Heruici de Saldeston dedi et concessi et quietum clamaui atque omnino manumisi domino Willelmo Bayuel et heredibus suis uel suis assignatis omne ius et clameum quod habui uel habere potui in tenemento quod Edita filia Heruici de Saldeston libere tenentem meum de me tenuit in eadem villa scilicet in reditibus in homagiis in wardis in releuiis in eschetis et de omnibus aliis rebus que michi et heredibus meis ex iure facere debuerant Concedo eciam pro me et heredibus meis quod dicta Edita et heredes sui et assignati sui respondentur et intendentur domino Willelmo Bayuel et heredibus et assignatis de predictis tenementis in eadem villa de omnibus prenominatis secundum tenorem carte sue quam de me habet Ego uero dictus Walterus et heredes mei predicto domino Willelmo et heredibus suis et assignatis omnia prenominata de predicta Edita et de heredibus suis et de predicto tenemento quod de iure euenire possint contra omnes gentes warantizabimus et defendemus secundum tenorem carte sue quam de me habet Vt ea que a me concessa sunt firma et inconcussa permaneant huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Symone de sancto Licyo de Radecliue Rogero Heriz rectore ecclesie de Saldeston Iordano de sancto Licyo de Westbur Waltero Bastard de eadem villa Thoma de sancto Germano de Toreston Waltero franckelano de Saldeston Iohanne filio Augustini de eadem villa et multis aliis