Charter Document - 03590476
Charter Number: | 03590476 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1363 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod frater Willelmus prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus tradiderunt et dimiserunt Ricardo Bailliff de Lechamstede et Emme vxori eius et Isabelle filie eorundem ad terminum vite eorum et eorum alteri diucius viuenti omnia terras et tenementa sua cum omnibus pertinenciis suis in Euershawe Habend et tenend omnia predicta terras et tenementa cum omnibus suis pertinenciis in Euershawe de predictis priore et conuentui prefatis Ricardo et Emme et Isabelle ad terminum vite eorum et cuilibet eorum diucius viuenti libere bene et in pace Reddendo inde annuatim predictis priori et conuentui et eorum successoribus vinginti quatuor solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad festa sancti Michaelis et annunciationis beate Marie equis porcionibus pro omnibus aliis seruiciiis saluis forincesis seruiciis domini regis quantum pertinent ad tantum tenementum et omnibus aliis tallagiis et saluo redditu abbatis de Bittlesden dictis priori et conuentui et eorum successoribus annuatim debito et saluis eciam omnibus iuribus et commoditatibus ad capellam eorum de Evershawe spectantibus Predicti vero Ricardus et Emma et Isabella cum tenentes terrarum et tenementorum predictorum fuerint principales eorum quilibet post obitum suum heriettabit et post obitum dictorum Ricardi Emme et Isabelle omnia terras et tenementa predicta predictis priori et conuentui et eorum successoribus integre revertantur Ijdem Ricardus Emma et Isabella omnia edificia repparabunt in adeo bono statu quo ea receperunt vel in meliori ad terminum vite eorum sustentabunt Et predicti Ricardus Emma et Isabella habebunt housbote et heybote in predictis tenementis quotiens indiguerint pro domorum repparatione et edificacione per visum dicti prioris vel attornati sui Et si contingat quod predictus redditus vinginti quatuor solidorum aretro fuerit ad aliquem terminum prenominatum quod absit tunc bene liceat dictis priori et conuentui et eorum successoribus in dictis terris et tenementis distringere et districcionem retinere donec eis de predicto redditu plenarie fuerit satisfactum Et si predictus redditus aretro fuerit per quadraginta dies post aliquem terminum et sufficiens districcio in dictis tenementis haberi non poterit ex tunc bene liceat predictis priori et conuentui et eorum successoribus in dictis terris et tenementis et in eorum quamlibet partem intrare rehabere et tanquam ius suum proprium et liberum tenementa inperpetuum possidere Et predicti prior et conuentus et eorum successores omnia predicta terras et tenementa cum suis pertinenciis predictis Ricardo Emme et Isabelle ut premittitur contra omnes gentes warrantizabunt In cuius rei testimonium parti huius indenture remanenti penes predictos Ricardum Emmam et Isabellam predicti prior et conuentus sigillum suum comune apposuerunt et alteri parti penes predictos priorem et conuentum remanenti predicti Ricardus Emma et Isabella sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Hugone Chastilon chyvaler Ricardo Durrant Ricardo Chastilon Thoma de Stratford clerico Iohanne Achard et multis aliis Dat apud Luffeld die martis in septimana Pasche anno regni regis Edwardi tercij post conquestum tricesimo septimo