Charter Document - 03590463
Charter Number: | 03590463 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Roberti pistoris de Saldeston dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum tres acras terre in campis de Euershawe cum omnibus pertinencijs suis quas habui de dono Hugonis carpentarij filij Nicholai Tenendas et habendas dictas tres acras cum omnibus suis pertinencijs de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim heredibus dicti Hugonis vnum par cyrothecarum albarum vel vnum denarium ad Pascha pro omnibus que ullo modo vel ullo iure vel aliquo casu contingente a dictis tribus acris cum pertinencijs exigi poterunt Ego vero dictus Adam et heredes mei dictis monachis et eorum successoribus dictas tres acras terre cum pertinencijs sicut antedictum est contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis imperpetuum perseueret huic presenti scripto sigilli mei impressionem apposui in testimonium Hijs testibus domino Willelmo Bayuel Waltero frankelano Iohanne filio Augustini Ada de Chinnore Hugone carpentario de Euershawe Oseberto carpentario Hugone clerico et multis alijs