Charter Document - 03590445
Charter Number: | 03590445 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Walteri frankell de Euersawe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum et successorum viginti seliones terre mee in Euersawe que iacent inter Westcroft et terram Walteri frankellani illos scilicet proximiores Westcroft in liberam et puram et perpetuam elemosinam saluo regali seruicio Tenend et habend de me et heredibus meis libere et quiete sine aliquo inpedimento mei uel heredum meorum Et ego Willelmus et heredes mei predictam terram cum pertinenciis predictis monachis de Luffeld contra omnes gentes warantizabimus In testimonium huius donationis et concessionis huic presenti scripto sigillum meum apponere dignum duxi Hiis testibus Radulfo capellano de Suttun Ricardo capellano de Euersawe Willelmo domino de Euersawe Willelmo fraunceys de Saldestun Waltero frankellano de Euersawe Hugone frankellano eiusdem uille Roberto de Billing Radulfo de Prestun et aliis