Charter Document - 03590440

Charter Document - 03590440


Charter Number: 03590440
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo mercator de Selueston dedi concessi et omnino quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus totum tenementum quod habui uel habere potui in Saldeston et Euersawe infra villas et extra cum omnibus pertinenciis et libertatibus sicut illud melius et liberius vnquam tenui excepto vno mesuagio quod ad terminum habui de Waltero frankelano in villa de Saldeston et tribus dimidiis acris terre in villa de Euersawe dumtaxat exceptis quas habui ad terminum de Roberto filio Walteri frankelani Habendum et tenendum prout dictum est dictis monachis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus que vllo modo uel vllo iure uel aliquo casu contingente de dicto tenemento uel nomine dicti tenementi ab aliquo homine uel ab aliqua femina vtriusque legis exigi poterint Ego vero dictus Hugo et heredes mei et mei quicunque assignati totum predictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus et in omnibus indempnes conseruabimus imperpetuum saluo forinseco seruicio domini regis tante terre pertinente Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio firmitatis robur imperpetuum obtineat presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus domino W Baiuel milite de Saldeston domino W milite de Streford Iordano de sancto Licio de Westbur Waltero frankelano de Saldeston Iohanne filio Augustini eiusdem ville et multis aliis

Source (click image below to view full size)