Charter Document - 03590432
Charter Number: | 03590432 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus sancte matris ecclesie me Paganum de Bello Campo dedisse ecclesie sancte Marie de Luffeld et fratribus ibidem deo seruientibus hidam de Euersethe in perpetuam elemosinam illam hidam scilicet quam Radulfus filius Ricardi tenet quod ipse Radulfus concedit Huius donationis sunt testes Rodbertus Taillebois Rodbertus de Broi dominella Elena Warinus filius Geroldi Henricus eius frater Ernulfus de Ribemunt Nicholaus filius Ascelini Galfridus filius Radulfi Alfredus de Gollintune Hugo et Petrus eius filii et alii