Charter Document - 03590426

Charter Document - 03590426


Charter Number: 03590426
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus dictus de Solario dedi concessi et hac mea ca[rta presenti] confirmaui pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum deo et beate Marie de Luffeld et monachis [ibide]m deo seruientibus duodecim denarios annui redditus de mesuagio meo et eius pertinenciis in villa de Buckinham quod emi de Waltero Cosin et de Rogero le Wittawer percipiendos ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michahelis sex denarios et ad festum sancte Marie in Martio sex denarios Tenendum et habendum dictum redditum de me et heredibus meis uel de quo dictum mesuagium in posterum possidebit sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam Concedo etiam pro me et heredibus meis quod dicti monachi et eorum successores bene possint distringere infra dictam domum et extra pro eorum uoluntate si in dicto redditu ad dictos terminos aliquo modo defecerint Et ego vero dictus Rogerus et heredes mei dictum redditum ad dictos terminos dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis in perpetuum perseuerent presenti scripto inpressionem sigilli mei apposui in testimonium Hiis testibus Ricardo Gruscet tunc senescallo de Buckinham Willelmo le Brode de eadem Waltero dicto de Solario Henrico Payn Willelmo de Thame et aliis multis

Source (click image below to view full size)