Charter Document - 03590411

Charter Document - 03590411


Charter Number: 03590411
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod Rotbertus de Lancport et heredes sui concesserunt ecclesie sancte Marie sancte Marie de Lufeld dimidiam terram suam in uilla et extra in bosco et in plano liberam et quietam et abque omni calumpnia pro seruitio quarte partis militis Pro qua donatione et concessione dedit eis prior eiusdem loci octo marcas argenti ut teneant eam in feudo et hereditate Horum omnium sunt testes Nigellus de Behchamtone et Hugo Gubiun et Iordan Harege et Wilelmus de Dudefort et Radulfus Dairel et Radulfus de Heuesache et Ricardus de Lechamstede et Mauritius de Stou et Simon et Hugo et Robertus filii eius et Robertus filius Gerolt et Willelmus filius Gozelin et Ricardus filius Gunduin et magister Walterus de Dudefort et Galfridus Martel et Simon et Nigellus filii eius et Adam de Buciggeham et Sueteman et magister Thomas et Willelmus nepos prioris et Nigellus Waleis et Durant et Rotbertus filius Tholi et Thochi et Edricus de Dudefort et Ricardus de Boiecote et Rogerus frater eius et Milo de Bratdene et Rogerus hermita et Suein de Bracchelai et Willelmus de Lechamstede et Ricardus de Stou sacerdotes et Galfridus de Stou et alii multi

Source (click image below to view full size)