Charter Document - 03590405
Charter Number: | 03590405 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Couele assensu vxoris mee et heredis mei dedi et concessi et hac carta mea confirmaui deo et sancte Marie de Luffelde et fratribus ibi deo seruientibus duas acras terre de feodo meo in Westburia scilicet unam acram ad Holewelle et unam acram ad Battille et unam acram prati in Longo Dolo in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et consuetudine Hanc autem donacionem feci assensu et concessione domini mei Walteri in curia sua apud Westburia pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et successorum Testibus domino Waltero Henrico clerico de Selueston Radulpho filio Amauri Waltero Bastardo Galfrido Angeuin Ricardo de Bechampton Rogero capellano Rodberto albo Oseberto de Westbury Iohanne nepote prioris Ernaldo filio Henrici clerici de Selueston Willelmo filio Gregorij Sansone Arnaldo