Charter Document - 03590403

Charter Document - 03590403


Charter Number: 03590403
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Walteri Bastard dedi et concessi et hac presenti carta confirmaui pro salute anime mee et patris mei et omnium antecessorum et successorum meorum deo et beate Marie de Luffelde et monachis ibidem deo seruientibus sex denarios annuos in liberam et puram et perpetuam elemosinam percipiendos ad festum omnium sanctorum de capitali mesuagio meo de Westbury per manum tenentis dictum mesuagium Tenendos et habendos libere et quiete de me et heredibus meis imperpetuum Predictos uero vj denarios annuos absque aliqua contradiccione vel machinacione ad dictum terminum dictis monachis persoluere affidaui vel eis inde satisfacere competenter Si autem ego et heredes mei infra octo dies predicti termini a solucione dictorum vj denariorum annuorum cessauimus uolo et concedo ut ab archidiacono loci vel eius officiali ad solucionem dictorum vj denariorum ego et heredes mei compellamur faciendam Predictos uero sex denarios ego et heredes mei predictis monachis sicut puram et liberam elemosinam imperpetuum warantizabimus Hijs testibus Roberto persona de Saldeston Iordano capellano Willelmo de Burton Radulpho de Langeport Willelmo de Euershawe Iacobo Rogero de Stratford Roberto de Billing Radulpho filio eius Iohanne Crispo et alijs

Source (click image below to view full size)