Charter Document - 03590396
Charter Number: | 03590396 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint vniuersi sancte matris ecclesie filij quod ego Radulfus Hareng dedi et concessi pro anima patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum deo et sancte Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam totum illud huterel quod vocatur Blakeput quod iacet iuxta boscum de Hinton vsque ad diuisam nemoris comitis Leicestr et nemoris de Westbir et ex illuc secundum diuisas quas perambulauit idem Radulfus predictus vsque ad korneram sepis apud austrum que tunc fuit kornera sepis predictorum monachorum Tenendum et habendum libere et quiete ab omni seruicio seculari et seculari exactione Vt autem hec donacio et concessio rata et inconcussa perseueret scripti huius attestatione et sigilli mei inpressione dignum duxi confirmare His testibus Radulfo de Scovill milite Rogero filio Azuri Waltero Bastard Willelmo clerico Iacobo filio Marcheri de Radeclif Ingeram Roberto de Billing Radulfo Wither Thoma clerico et alijs