Charter Document - 03590380
Charter Number: | 03590380 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Christiana de Witlebur dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus redditum octo denariorum singulis annis ad Pascha domini percipiendum de tenemento quod Robertus de Hildesdon et heredes sui tenent de me et heredibus meis in Lillingston Dayrel Tenendum et habendum dictum redditum de me et heredibus meis seu assignatis meis dictis monachis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam et a dicto Roberto uel eius heredibus seu assignatis nomine dicti tenementi sicut dictum est percipiendum et in luminare beate uirginis per manum sacriste dicte domus de Luffeld conuertendum Et ego dicta Christiana et heredes mei uel mei assignati dictum redditum dictis monachis et eorum successoribus inperpetuum warantizabimus et defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio inperpetuum perseueret presenti carte inpressionem sigilli mei apposui in testimonium Hiis testibus Radulfo Dayrel milite Elya de Tingewik Iohanne filio eius Ada le Vauasur Waltero Husel et aliis multi