Charter Document - 03590379
Charter Number: | 03590379 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum contenciones et querele mote fuissent inter Willelmum priorem de Luffeld et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Iohannem de Foxlee et Constanciam vxorem eius ex altera maxime supra exaccione dictorum prioris et conuentus de redditu vnius marce per annum in villa de Lillingeston Darrel de quo quidem redditu dictus prior et conuentus quandam assisam noue disseisine versus dictos Iohannem et Constanciam coram dominis Roberto de Retford et Henrico Spiganel iusticiariis domini regis ad assisas in comitatu Buk assignatis capiendum arramiarunt tandem die sabbati in vigilia sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono apud Wycumbe predicte contenciones et querele in hunc modum conquieuerunt videlicet quod predicti Iohannes et Constancia cognouerunt pro se et heredibus suis predictum redditum annuum vnius marce dictis priori et conuentui et eorum successoribus ad terminos statutos decetero se reddituros Ita quod si predictus redditus annuus in parte vel in toto suis terminis aretro exstiterit extunc licebit dictis priori et conuentui et eorum successoribus in terris et tenementis que ijdem Iohannes et Constancia de predictis priore et conuentu tenent in predicta villa de Lillingston Darrel distringere et districciones retinere quousque eisdem priori et conuentui de predicto redditu ad plenum fuerit satisfactum Et ad maiorem huius rei euidenciam dictus Iohannes de Foxlee dicto Willelmo priori inde fecit fidelitatem et dictus prior et conuentus dicto Iohanni de Foxlee et Constancie vxori sue et eorum heredibus seu assignatis dampna sua et arreragia que aretro fuerunt die confectionis istius scripti imperpetuum remiserunt In cuius rei testimonium presentibus scriptis in dentatis partes predicte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Iohanne Giffard Iohanne de Chetwode Nicholao Trimenal Iohanne de Tingwik Ada de Fortho Elya de Tingwik Iohanne de La Haye Radulpho de Langeport Willelmo Le Vauazour et aliis Dat apud Wycumbe anno et die supradictis
Markups
Names Markup:
Cum contenciones et querele mote fuissent inter Willelmum priorem de Luffeldname et eiusdem loci conuentumname ex parte vna et Iohannem de Foxleename et Constanciam vxoremname eius ex altera maxime supra exaccione dictorum priorisname et conuentusname de redditu vnius marce per annum in villa de Lillingeston Darrel de quo quidem redditu dictus priorname et conuentusname quandam assisam noue disseisine versus dictos Iohannemname et Constanciamname coram dominis Roberto de Retfordname et Henrico Spiganel iusticiariisname domini regis ad assisas in comitatu Buk assignatis capiendum arramiarunt tandem die sabbati in vigilia sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nonodate apud Wycumbelocation predicte contenciones et querele in hunc modum conquieuerunt videlicet quod predicti Iohannesname et Constancianame cognouerunt pro se et heredibus suis predictum redditum annuum vnius marce dictis prioriname et conuentuiname et eorum successoribus ad terminos statutos decetero se reddituros Ita quod si predictus redditus annuus in parte vel in toto suis terminis aretro exstiterit extunc licebit dictis prioriname et conuentuiname et eorum successoribus in terris et tenementis que ijdem Iohannesname et Constancianame de predictis priorename et conuentuname tenent in predicta villa de Lillingston Darrel distringere et districciones retinere quousque eisdem prioriname et conuentuiname de predicto redditu ad plenum fuerit satisfactum Et ad maiorem huius rei euidenciam dictus Iohannes de Foxleename dicto Willelmo prioriname inde fecit fidelitatem et dictus priorname et conuentusname dicto Iohanni de Foxleename et Constancie vxori sue et eorum heredibus seu assignatis dampna sua et arreragia que aretro fuerunt die confectionis istius scripti imperpetuum remiserunt In cuius rei testimonium presentibus scriptis in dentatis partes predicte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Iohanne Giffard Iohanne de Chetwodename Nicholao Trimenalname Iohanne de Tingwikname Ada de Forthoname Elya de Tingwikname Iohanne de La Hayename Radulpho de Langeportname Willelmo Le Vauazourname et aliis Dat apud Wycumbe anno et die supradictisdate