Charter Document - 03590376
Charter Number: | 03590376 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego H de sancto Martino intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et vxoris mee et omnium antecessorum meorum et successorum dedi et concessi deo et beate Marie de Luffield et monachis ibidem deo famulantibus capellam sancti Iohannis baptiste cum omnibus pertinentijs suis que sita est in curia mea de Lillingestan Tenendam et habendam liberam et quietam de omnibus seruicijs terrenis et exaccionibus et in puram et perpetuam elemosinam possidendam Donationem autem predicte capelle cum pertinentijs ego et heredes mei predictis monachis sicut liberam elemosinam warantizabimus inperpetuum Vt autem ea que a me acta sunt firma perseuerent presens instrumentum sigillo meo dignum duxi confirmare Hijs testibus Galfrido Saluagio Waltero de la Haye Willelmo filio Ricardi de Bechamton militibus Radulfo decano de Billing Ricardo decano de Torneberge Petro fratre H de sancto Martino Roberto de Billinge Henrico coco Iordano Iohanne Crispo et alijs