Charter Document - 03590373

Charter Document - 03590373


Charter Number: 03590373
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Boban dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo famulantibus unam dimidiam virgatam terre in Lillingstan cum pertinencijs illam scilicet quam emi de Willelmo filio Reginaldi de Grendon Tenendam et habendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam saluo seruicio quod pertinet domino capitali scilicet ij solidos ad festum beate Marie in Marcio xii denarios ad festum beati Micaelis sequens xij denarios pro omni seruicio et exaccione capitali domino pertinente Vt autem ea que acta sunt firma perseuerent in huius rei testimonium sigillum meum apposui Hijs testibus Iohanne capellano de Lillingstan Radulfo Dairel Ricardo fratre suo Rogero filio Bernardi Roberto de Billing Radulfo filio suo Rogero lenginnur Willelmo filio Ade Waltero Pendoo et alijs

Source (click image below to view full size)