Charter Document - 03590368

Charter Document - 03590368


Charter Number: 03590368
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1240 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Vicecomiti Oxonie et balliuis eius et omnibus aliis litteras illas visuris uel audituris Hugo de sancto Martino salutem in domino Noueritis me dedisse et concessisse deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus terram et tenementum de dominico de Lillingstona meo quod Albricus de eisdem monachis in eadem villa tenet in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum Ego vero et heredes mei dictum tenementum in omnibus locis tam in comitatu quam in hundredo ut liberam elemosinam nostram defendemus et aquietabimus Et in testimonium huius mandati et concessionis litteras istas sigillo meo munitas uobis mitto patentes Valete

Source (click image below to view full size)