Charter Document - 03590344

Charter Document - 03590344


Charter Number: 03590344
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1243
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hamo Hasteng filius Hunfridi Hasteng concessi et hoc presenti scripto meo obligaui me et heredes meos priori et monachis de Luffeld ad defendendum et acquietandum dictos monachos et quicquid eis pertinet de omnibus vexacionibus seruiciis sectis demandis et forinseco seruicio et alio nominato et non nominato certo et incerto que vllo modo vel aliquo iure ab aliquo vel ab aliqua exigi poterint de quibus omnibus prenominatis ego predictus Hamo et heredes mei dictos monachos per omnia et in omnibus modis et locis contra omnes homines et feminas acquietare et defendere tenemur pro vt in carta mea quam habent de me et cyrografpho et in presenti scripto continetur Et ad hanc adquietacionem in omnibus perficiendam ego predictus Hamo et heredes mei quendam hominem et sufficientem in villa de Torneberge dictis monachis atornabimus qui eos de omnibus predictis defendet et aquietabit de redditu nostro et siquid residuum fuerit de redditu michi et heredibus meis a dicto atornato persoluetur Et si contingat quod ego predictus Hamo vel heredes mei vel atornatus meus defecerimus in aliquibus predictis vel eundem monachos predictos fatigari pro defectu nostro permittimus ego predictus Hamo et heredes mei dabimus de pena quosiens cumque commissa fuerit infra quadraginta dies viginti solidos sterlingorum dictis monachis et tam de labore quam de expensis iniuriis et dampnis eisdem illatis pro defectu nostro sine contradiccione aliqua satisfaciemus Et ut hec omnia predicta rata permaneant et firmiter obseruata ego predictus Hamo sacramentum fidei prestaui pro me et heredibus meis renunciando omnibus appellacionibus inpetratis et inpetrandis et omni iuris remedio quod contra istam obligacionem obici poterit subiciendo me et heredes bona nostra mobilia et immobilia presencia et futura vbicumque vel penes quemcumque fuerint iurisdiccioni archidiaconi Buck vel eius officialis qui me et heredes meos compellet sub pena anathematis ad omnium predictorum et fidei obseruacionem Et ad maiorem securitatem et omnium predictorum roboracionem huic scripto signum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Ricardo decano Iohanne capellano de Padibr domino Reginaldo de Fraxino Roberto de Westmonasterio Willelmo de Heliden Rogero Foliot Ricardo Tripacu Hugone de Heliden Iohanne de Padibr Roberto filio Elie Michaele filio eius Geruasio Waltero Ernald Ada molendinario Michaele Gofayre Willelmo de Lechamstud Elis molendinario Et aliis Facta fuit ista obligacio anno regis Henrici filii Iohannis regis vicesimo septimo in crastino sancti Valentini martiris

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod ego Hamo Hasteng filius Hunfridi Hastengname concessi et hoc presenti scripto meo obligaui me et heredes meos prioriname et monachis de Luffeldname ad defendendum et acquietandum dictos monachosname et quicquid eis pertinet de omnibus vexacionibus seruiciis sectis demandis et forinseco seruicio et alio nominato et non nominato certo et incerto que vllo modo vel aliquo iure ab aliquo vel ab aliqua exigi poterint de quibus omnibus prenominatis ego predictus Hamoname et heredes mei dictos monachosname per omnia et in omnibus modis et locis contra omnes homines et feminas acquietare et defendere tenemur pro vt in carta mea quam habent de me et cyrografpho et in presenti scripto continetur Et ad hanc adquietacionem in omnibus perficiendam ego predictus Hamoname et heredes mei quendam hominem et sufficientem in villa de Torneberge dictis monachisname atornabimus qui eos de omnibus predictis defendet et aquietabit de redditu nostro et siquid residuum fuerit de redditu michi et heredibus meis a dicto atornato persoluetur Et si contingat quod ego predictus Hamoname vel heredes mei vel atornatus meus defecerimus in aliquibus predictis vel eundem monachos predictos fatigari pro defectu nostro permittimus ego predictus Hamoname et heredes mei dabimus de pena quosiens cumque commissa fuerit infra quadraginta dies viginti solidos sterlingorum dictis monachisname et tam de labore quam de expensis iniuriis et dampnis eisdem illatis pro defectu nostro sine contradiccione aliqua satisfaciemus Et ut hec omnia predicta rata permaneant et firmiter obseruata ego predictus Hamoname sacramentum fidei prestaui pro me et heredibus meis renunciando omnibus appellacionibus inpetratis et inpetrandis et omni iuris remedio quod contra istam obligacionem obici poterit subiciendo me et heredes bona nostra mobilia et immobilia presencia et futura vbicumque vel penes quemcumque fuerint iurisdiccioni archidiaconi Buckname vel eius officialisname qui me et heredes meos compellet sub pena anathematis ad omnium predictorum et fidei obseruacionem Et ad maiorem securitatem et omnium predictorum roboracionem huic scripto signum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Ricardo decanoname Iohanne capellano de Padibrname domino Reginaldo de Fraxinoname Roberto de Westmonasterioname Willelmo de Helidenname Rogero Foliotname Ricardo Tripacuname Hugone de Helidenname Iohanne de Padibrname Roberto filio Eliename Michaele filioname eius Geruasioname Waltero Ernaldname Ada molendinarioname Michaele Gofayrename Willelmo de Lechamstud Elis molendinario Et aliis Facta fuit ista obligacio anno regis Henrici filii Iohannis regis vicesimo septimo in crastino sancti Valentini martirisdate