Charter Document - 03590329
Charter Number: | 03590329 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1215 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod controuersia que vertebatur inter priorem de Luffelde et fratres eiusdem loci et inter hospitalem sancti Iohannis de Northampton et fratres eiusdem loci super ecclesiam de Slipton taliter sopita est scilicet quod predictus prior de Luffelde et fratres eiusdem loci dimiserunt et imperpetuum quietum clamauerunt et concesserunt totum ius quod dicebant se habere in predicta ecclesia ex dono Simonis de Roinges deo et sancti Iohanni baptiste et pauperibus hospitalis sancti Iohannis de Northampton et fratribus ibidem deo seruientibus quia predictus prior hospitalis et fratres eiusdem loci soluent pro bono pacis annuatim deo et ecclesie sancte Marie de Luffelde duodecim denarios ad festum Omnium Sanctorum Et hoc autem firmiter tenendum et inconcusse seruandum ex vtraque parte vtriusque domus prior et fratres sub fide reliquarum asseruerunt et sigillorum suorum apposicione confirmauerunt Hijs testibus Radulpho decano de Billing Henrico decano de Northampton Iohanne persona de Preston Galfrido de Insula Willelmo de Quenton Willelmo clerico de Pery Willelmo de Hingendon Thoma clerico de Northampton Radulpho filio Hugonis Willelmo diacono et alijs