Charter Document - 03590328
Charter Number: | 03590328 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 - 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego R prior de Luffelde totusque eiusdem loci conuentus dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Iohanni pictori filio Gileberti pictoris illas duas domos de feodo de Westun in villa de Norh quas Ricardus Niger dedit domui nostre de Luffelde in perpetuam elemosinam scilicet illas que site sunt in Swinewellestrate proximiores domui Roberti Turpel ex parte occidentali versus forum Tenendas et habendas sibi et heredibus suis secundum consuetudines libertatis de Norh Reddendo inde nobis annuatim tres solidos et octo denarios ad quatuor terminos anni scilicet ad festum beate Marie in Marcio duodecim denarios et ad natiuitatem beati Iohannis baptiste duodecim denarios et ad festum beati Michaelis octo denarios qui spectatur ad capitalem dominum et ad Natalem domini duodecim denarios Nos autem predictas domos predicto Iohanni et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum Predictus uero Iohannes et heredes sui predictas domos non uendent nec dabunt nec inuadiabunt alicui vel aliquibus in dampnum et nocumentum ecclesie nostre de Luffelde Vt autem ea que a nobis acta sunt firma perseuerent huic presenti scripto sigillum ecclesie nostre apposuimus His testibus