Charter Document - 03590318
Charter Number: | 03590318 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Release, Quitclaim |
Date: | 1432 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint vniuersi per presentem me Thomam Nicholl de Newenham remisisse relaxasse et omnino imperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse Henrico Nicholl de Newenham fratri meo heredibus et assignatis suis totum ius meum et clameum que habeo et quocumque modo habere potero in vno cotagio cum crofto et omnibus pertinencijs suis in Dodford quondam Rogeri Piry Ita vero quod nec ego predictus Thomas nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro aliquod ius vel clameum iuris in predicto cotagio cum crofto et omnibus pertinencijs suis nec in aliqua parcella eorundem de cetero exigere vendicare nec habere poterimus sed inde omnino imperpetuum simus exclusi per presentes In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Dat apud Dodford xvj die Maij anno regni regis Henrici sexti post conquestum decimo