Charter Document - 03590306

Charter Document - 03590306


Charter Number: 03590306
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1328
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos hoc presens scriptum peruenerit Iohannes de Stanforde filius Willelmi de Stanforde scherman de Norht et Leticia vxor sua salutem eternam in domino Noueritis nos dedisse concessisse et pro nobis et heredibus nostris et assignatis inperpetuum quietum clamasse Willelmo molendinario de Doddeford heredibus suis et assignatis totum ius nostrum et clamium quod habuimus vel habere potuimus in vna domo cum curia adiacente et pertinenciis in Doddeford inter portam Rogeri de Pirye et tenementum Willelmi Dauy Ita quod nec nos dicti Iohannes et Leticia vxor mea nec heredes nostri aliquod ius vel clamium in dicta domo cum curia et pertinenciis erga dictum Willelmum molendinarium heredes eius sceu assignatos decetero poterimus exigere nec reclamare debemus set ab omni accione simus exclusi inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto quiete clamancie sigilla nostra apposuimus Dat apud Doddeford die mercurii proxima post festum apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Edwardi tercii post conquestum secundo Hiis testibus Ricardo le Maister Willelmo le Yionge Iohanne Michel Willelmo Loudy Iohanne de Godewelle de Doddeford et aliis

Source (click image below to view full size)