Charter Document - 03590305
| Charter Number: | 03590305 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1334 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis pateat per presentes quod ego Iohannes de Dodford clericus recepi a priore de Luffelde die veneris proxima post festum exaltacionis sancte crucis anno regni regis Edwardi tercij post conquestum octauo tresdecim solidos et quatuor denarios in quibus michi tenebantur per quoddam scriptum annue pencionis de quibus tresdecim solidis et quatuor denarijs simul cum omnibus arreragijs dictum scriptum annue pensionis tangentibus fateor me esse pacatum et dictum priorem vsque ad diem confeccionis presencium quietum esse per presentes Dat apud Luffelde die et anno supradictis
