Charter Document - 03590298
Charter Number: | 03590298 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1376 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Die lune in festo sancti Michaelis archangeli anno regni domini regis Edwardi tercij post conquestum Anglie quinquagesimo ita conuenit inter religiosos viros fratrem Willelmum de Horewode priorem de Luffelde et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Willelmum Muleward de Dodeforde seniorem et Isabellam vxorem eius Willelmum Henricum Thomam et Iohannem filios ipsorum Willelmi et Isabelle Alienoram et Agnetem filias eorundem Willelmi et Isabelle ex parte altera videlicet quod dicti religiosi tradiderunt concesserunt et dimiserunt prefatis Willelmo Muleward et Isabelle vnum cotagium cum curtilagio adiacente et alijs pertinencijs in Dodeforde cum sepibus fossatis quibus ab antiquis temporibus includit quod quidem cotagium situatum est inter mesuagium Leticie Carter ex parte australi et mesuagium Henrici Bele ex parte boreali et extendit se a via regia ex parte orientali vsque pomerium prefate Leticie ex parte occidentali Habendum et tenendum predictum cotagium cum curtilagio et sepibus fossatis et alijs pertinencijs suis prefatis Willelmo Muleward et Isabelle ad totam vitam ipsorum Willelmi et Isabelle de predictis priore et conuentui et successoribus suis Reddendo inde annuatim eisdem priori et conuentui et successoribus suis quatuor denarios argenti ad duos anni terminos per equales porciones videlicet ad festum annunciacionis beate Marie virginis duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios pro omni seruicio et seculari demanda Et predicti religiosi volunt et concedunt per presentes pro se et successoribus suis quod post decessum predictorum Willelmi Muleward et Isabelle cotagium predictum cum curtilagio predicto sepibus fossatis et alijs pertinencijs suis integre remaneat prefato Willelmo filio ipsorum Willelmi Muleward et Isabelle ad totam vitam suam tenendum de prefatis religiosis et successoribus suis per seruicium sex denariorum argenti per annum soluendorum ad festa predicta per equales porciones pro omni seruicio vt predictum est et sic successiue cotagium predictum cum curtilagio sepibus fossatis et alijs pertinencijs suis post decessum prefati Willelmi filij predictorum Willelmi Muleward et Isabelle integre remaneat prefatis Henrico Thome Iohanni Alienore et Agneti ad totam vitam ipsorum et cuiuslibet eorum diucius viuentis videlicet cuilibet post alterum prout per ordinem superius nominantur tenendum de predictis religiosis et successoribus suis per predictum seruicium sex denariorum soluendorum annuatim ut predictum est pro omni seruicio Et si redditus predictus aretro fuerit in parte vel in toto post aliquem terminum predictum per quindecim dies tunc liceat prefatis religiosis vel eorum balliuis tenementa predicta intrare et districcionem racionabilem capere et eam abducere fugare vel asportare et illam penes se retinere quousque sibi de arreragijs redditus predicti plenaria fuerit satisfactum Et non liceat tenentibus predictis uel alicui ipsorum in tota vita sua tenementa predicta vel aliquam partem inde alicui alteri tradere vel dimittere nisi per licenciam et bonam voluntatem predictorum religiosorum et eorum successorum sub pena foris facturi eorundem erga ipsos religiosos et eorum successores In cuius rei testimonium parti huius indenture penes prefatos tenentes residenti predicti religiosi sigillum suum commune apposuerunt parti vero penes ipsos religiosos residenti predicti tenentes sigilla sua singillatim apposuerunt Hijs testibus Iohanne Loudy de Fardingeston Thoma Bailiff de Dodeforde Roberto le Yonge de eadem Henrico Dauy de eadem Henrico Michel et eadem Willelmo le Maist de eadem Iohanne Dauy de eadem Iohanne de Godewelle de eadem et multis alijs Et quilibet predictorum tenementum proprijs sumptibus sustentabit cotagium predictum et quicunque eorum diucius vixerit cotagium illud prefatis priori et conuentui dimittet in bono statu