Charter Document - 03580012
| Charter Number: | 03580012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the New Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0940 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 470) Winchester College - 12091 |
Charter:
+ In nomine Dei et altissimi Iesu Christi regna regum ab alto regente cuius nutu creata cuncta in principio formata presentisque uite tractu pollentes licet primi protoplasti facinore uiolata inprobis successionibus deterioranda istic degentibus uilescerent tamen pii conditoris arbitrio constat illiusque miseratione nobis iacentibus in infimis ad antrapon salutem concessit duo inesse quibus tantum humanorum constat effectus actuum uoluntas scilicet atque potestas ut his qui ad cumulum misericordie pietatisque lucra terrena uertentes et pro Christi nomine largitis gratulentur se temporaliter accepisse que omittendo gratis perpetualiter centupliciter possidebunt ceu preclara eius uoce nos admonet dicens Date et dabitur uobis Huius scilicet feruore dilectione arctus eiusque iuuamine fretus ego Eadmundus diuina fauente gratia basyleos Anglorum ceterarumque prouinciarum in circuitu persistentium primatum regalis regiminis optinens litterarum apicibus commendare procuraui ne aut incuria successorum meorum aut inuidia quadam aut perfidia mea dicta uel facta futuri successu temporis negarentur et ad contrauersiam meis successoribus demum aliquam maculam contagionis deuenire possunt quod consentientibus nobilium meorum agminibus episcoporum comitum coeterorumque fidelium testium uenerabili familie Wentonie ciuitatis que habitat in monasterio quod ibidem dedicatum est Deo et sancto Petro apostolo donans donabo perpetuis temporibus xxx mansas in illo loco ubi ruricoli appellatiuo relatione nuncupant Peuesige quatenus illa prefata familia habeat condictam terram pro redemptione piaculorum patris mei Eadweardi regis cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis siluis siluarumque densitatibus Sit autem predictum rus perpetuali libertate liber ab omni mundiali censu et regali coactione excepto communi labore expeditione pontis arcisue coædificatione Hoc autem tempore cachinantes nenias sub dolosi huius seculi intelliguntur interdum inchoasse alienum lucrum sibi usurpatiue cum ambitione iniquitatis uendicare sed torpentes auaritie incessus omnimodo in nomine agie aratonis ab omnibus Christianis interdico ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo sancte crucis Etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat sed in sempiterno graphio deleatur et cum iustis non scribatur nec audiatur Sed tamen specialiter prefate congregationi prenominatam terram trado ad repellendam nuditatem que preuidenda est humane sollicitudinis capacitati leuius proinde indumenta uestimentorum adquirere possunt Non tribuo ad pastum corporalis refectionis esui nisi tantum anniuersarium mei patris diem minime in obliuione habeant sed omnino impleant quod condictum est In cunctis uero successoribus hoc ius donationis augendo amplificando satagerint augeat amplificetque cuncti parens genitor in hoc presenti seculo uitam illorum et inter celibes beati felicesque sine fine in æterna doxa lætentur Sin autem quod non optamus hanc meam donationem infringere uel mutare satagerint horribiles inferni fusci ualuas sentiant atque terribiles demonum cohortes obtutibus indesinenter aspiciant nisi prius digna Deo poenitentia ueniam legali satisfactione emendent Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse uidetur Þis syndon þa landgemæro æt Peuesige Ærest of ðære anlipigan æc to mætelmesburg westeweardan þonon adune to ealhheardes leage westeweardre þonon on mærdenum of mærdenum on mærwylle þonon forð to heafod stoccum of heafod stoccum to hundesgeate of hundesgeate to mærðorne of mærþorne to ðære hylle þe is suð on ðære hyrnan þonne west ðonon to wroht ðorne of wroht ðorne on ceolbrihtes seað of þam seaðe to twigbeorgas of twigbeorgum on lusebeorg of lusebeorge up on smeðandune of smeðandune on ellengrafan fram ellengrafan to hafuc cnollum from hafuc cnollum on ðone þorn of ðam ðorne on ðone stan of þam stane on merceford of ðam forda andlang þæs smalan weges on ðone ford æt Wilcotum of þæm forda on wippesþorn of þam þorne on ðone ford æt Ebbanbroce of þam forda on abbodeswylle of abbodeswylle on ða haran apoldre of ðære apoldre on ða hwitan hola of ðam holum on Meosleage of Meosleage on wadleage norðeweardre of wadleage on hremnesgeat of hremnesgeate to emnanleage of emnanleage eft to ðære æc þe we ær æt fruman nemdon Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi dccccxl indictione xiii + Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui + Ego Eadgifu eiusdem regis mater tropheum agie crucis inpressi + Ego Eadred eiusdem regis frater consignaui + Ego Wulfhelm Dorobonensis æcclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis consignaui + Ego Þeodred Lundoniensis æcclesie episcopus consignaui + Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis inpressi + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi + Ego Oda episcopus confirmaui + Ego Ælfric episcopus consensi + Ego Wulfhelm episcopus consignaui + Ego Burgric episcopus consensi + Ego Æþelgar episcopus roboraui + Ælfhere dux + Wulfgar dux + Æþelwold dux + Æþelstan dux + Ealhhelm dux + Æþelmund dux + Uhtred dux + Odda minister + Ælfric minister + Eadmund minister + Wulfsige minister + Wullaf minister + Wihtgar minister + Ælfred minister + Wulfric minister + Wulfgar minister + Ælfsige minister + Ordeah minister + Eadric minister + Ælfsige minister + Æþered minister + Wulfhelm minister
Markups
Diplomatics Markup:
+ In nomine Dei et altissimi Iesu Christi regna regum ab alto regente cuius nutu creata cuncta in principio formata presentisque uite tractu pollentes licet primi protoplasti facinore uiolata inprobis successionibus deterioranda istic degentibus uilescerent tamen pii conditoris arbitrio constat illiusque miseratione nobis iacentibus in infimis ad antrapon salutem concessit duo inesse quibus tantum humanorum constat effectus actuum uoluntas scilicet atque potestas ut his qui ad cumulum misericordie pietatisque lucra terrena uertentes et pro Christi nomine largitis gratulentur se temporaliter accepisse que omittendo gratis perpetualiter centupliciter possidebunt ceu preclara eius uoce nos admonet dicens Date et dabitur uobis Huius scilicet feruore dilectione arctus eiusque iuuamine fretuswords of disposition standard ego Eadmundus diuina fauente gratia basyleos Anglorum ceterarumque prouinciarum in circuitu persistentium primatum regalis regiminis optinens litterarum apicibus commendare procuraui ne aut incuria successorum meorum aut inuidia quadam aut perfidia mea dicta uel facta futuri successu temporis negarentur et ad contrauersiam meis successoribus demum aliquam maculam contagionis deuenire possunt quod consentientibus nobilium meorum agminibus episcoporum comitum coeterorumque fidelium testium uenerabili familie Wentonie ciuitatis que habitat in monasterio quod ibidem dedicatum est Deo et sancto Petro apostolo donans donabo perpetuis temporibus xxx mansas in illo loco ubi ruricoli appellatiuo relatione nuncupant Peuesigeobject of conveyance particulars quatenus illa prefata familia habeat condictam terram pro redemptione piaculorum patris mei Eadweardi regispro salute clause cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis siluis siluarumque densitatibusobject of conveyance standard Sit autem predictum rus perpetuali libertate liber ab omni mundiali censu et regali coactioneexemption excepto communi labore expeditione pontis arcisue coædificationeexception clause Hoc autem tempore cachinantes nenias sub dolosi huius seculi intelliguntur interdum inchoasse alienum lucrum sibi usurpatiue cum ambitione iniquitatis uendicare sed torpentes auaritie incessus omnimodo in nomine agie aratonis ab omnibus Christianis interdico ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo sancte crucis Etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat sed in sempiterno graphio deleatur et cum iustis non scribatur nec audiaturnot withstanding Sed tamen specialiter prefate congregationi prenominatam terram trado ad repellendam nuditatem que preuidenda est humane sollicitudinis capacitati leuius proinde indumenta uestimentorum adquirere possunt Non tribuo ad pastum corporalis refectionis esui nisi tantum anniuersarium mei patris diem minime in obliuione habeant sed omnino impleant quod condictum est In cunctis uero successoribus hoc ius donationis augendo amplificando satagerint augeat amplificetque cuncti parens genitor in hoc presenti seculo uitam illorum et inter celibes beati felicesque sine fine in æterna doxa lætenturblessing Sin autem quod non optamus hanc meam donationem infringere uel mutare satagerint horribiles inferni fusci ualuas sentiant atque terribiles demonum cohortes obtutibus indesinenter aspiciant nisi prius digna Deo poenitentia ueniam legali satisfactione emendentanathema Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse uideturland extent Þis syndon þa landgemæro æt Peuesige Ærest of ðære anlipigan æc to mætelmesburg westeweardan þonon adune to ealhheardes leage westeweardre þonon on mærdenum of mærdenum on mærwylle þonon forð to heafod stoccum of heafod stoccum to hundesgeate of hundesgeate to mærðorne of mærþorne to ðære hylle þe is suð on ðære hyrnan þonne west ðonon to wroht ðorne of wroht ðorne on ceolbrihtes seað of þam seaðe to twigbeorgas of twigbeorgum on lusebeorg of lusebeorge up on smeðandune of smeðandune on ellengrafan fram ellengrafan to hafuc cnollum from hafuc cnollum on ðone þorn of ðam ðorne on ðone stan of þam stane on merceford of ðam forda andlang þæs smalan weges on ðone ford æt Wilcotum of þæm forda on wippesþorn of þam þorne on ðone ford æt Ebbanbroce of þam forda on abbodeswylle of abbodeswylle on ða haran apoldre of ðære apoldre on ða hwitan hola of ðam holum on Meosleage of Meosleage on wadleage norðeweardre of wadleage on hremnesgeat of hremnesgeate to emnanleage of emnanleage eft to ðære æc þe we ær æt fruman nemdonboundary clause Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christidate clause standard dccccxldate clause particulars indictionedate clause standard xiiidate clause particulars +witness clause standard Ego Eadmundus rex Anglorumwitness clause particulars prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui +witness clause standard Ego Eadgifu eiusdem regis materwitness clause particulars tropheum agie crucis inpressi +witness clause standard Ego Eadred eiusdem regis fraterwitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Wulfhelm Dorobonensis æcclesie archiepiscopuswitness clause particulars eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis consignaui +witness clause standard Ego Þeodred Lundoniensis æcclesie episcopuswitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesie episcopuswitness clause particulars triumphalem tropheum agie crucis inpressi +witness clause standard Ego Cenwald episcopuswitness clause particulars predictum donum consensi +witness clause standard Ego Oda episcopuswitness clause particulars confirmaui +witness clause standard Ego Ælfric episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Wulfhelm episcopuswitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Burgric episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Æþelgar episcopuswitness clause particulars roboraui +witness clause standard Ælfhere duxwitness clause particulars +witness clause standard Wulfgar duxwitness clause particulars +witness clause standard Æþelwold duxwitness clause particulars +witness clause standard Æþelstan duxwitness clause particulars +witness clause standard Ealhhelm duxwitness clause particulars +witness clause standard Æþelmund duxwitness clause particulars +witness clause standard Uhtred duxwitness clause particulars +witness clause standard Odda ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Eadmund ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfsige ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wullaf ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wihtgar ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfred ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfgar ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfsige ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ordeah ministerwitness clause particulars +witness clause standard Eadric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfsige ministerwitness clause particulars +witness clause standard Æþered ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfhelm ministerwitness clause particulars
Names Markup:
+ In nomine Dei et altissimi Iesu Christi regna regum ab alto regente cuius nutu creata cuncta in principio formata presentisque uite tractu pollentes licet primi protoplasti facinore uiolata inprobis successionibus deterioranda istic degentibus uilescerent tamen pii conditoris arbitrio constat illiusque miseratione nobis iacentibus in infimis ad antrapon salutem concessit duo inesse quibus tantum humanorum constat effectus actuum uoluntas scilicet atque potestas ut his qui ad cumulum misericordie pietatisque lucra terrena uertentes et pro Christi nomine largitis gratulentur se temporaliter accepisse que omittendo gratis perpetualiter centupliciter possidebunt ceu preclara eius uoce nos admonet dicens Date et dabitur uobis Huius scilicet feruore dilectione arctus eiusque iuuamine fretus ego Eadmundus diuina fauente gratia basyleos Anglorum ceterarumque prouinciarum in circuitu persistentium primatum regalis regiminis optinens litterarum apicibus commendare procuraui ne aut incuria successorum meorum aut inuidia quadam aut perfidia mea dicta uel facta futuri successu temporis negarentur et ad contrauersiam meis successoribus demum aliquam maculam contagionis deuenire possunt quod consentientibus nobilium meorum agminibus episcoporum comitum coeterorumque fidelium testium uenerabili familie Wentonie ciuitatis que habitat in monasterio quod ibidem dedicatum est Deo et sancto Petro apostolo donans donabo perpetuis temporibus xxx mansas in illo loco ubi ruricoli appellatiuo relatione nuncupant Peuesige quatenus illa prefata familia habeat condictam terram pro redemptione piaculorum patris mei Eadweardi regis cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis siluis siluarumque densitatibus Sit autem predictum rus perpetuali libertate liber ab omni mundiali censu et regali coactione excepto communi labore expeditione pontis arcisue coædificatione Hoc autem tempore cachinantes nenias sub dolosi huius seculi intelliguntur interdum inchoasse alienum lucrum sibi usurpatiue cum ambitione iniquitatis uendicare sed torpentes auaritie incessus omnimodo in nomine agie aratonis ab omnibus Christianis interdico ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo sancte crucis Etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat sed in sempiterno graphio deleatur et cum iustis non scribatur nec audiatur Sed tamen specialiter prefate congregationi prenominatam terram trado ad repellendam nuditatem que preuidenda est humane sollicitudinis capacitati leuius proinde indumenta uestimentorum adquirere possunt Non tribuo ad pastum corporalis refectionis esui nisi tantum anniuersarium mei patris diem minime in obliuione habeant sed omnino impleant quod condictum est In cunctis uero successoribus hoc ius donationis augendo amplificando satagerint augeat amplificetque cuncti parens genitor in hoc presenti seculo uitam illorum et inter celibes beati felicesque sine fine in æterna doxa lætentur Sin autem quod non optamus hanc meam donationem infringere uel mutare satagerint horribiles inferni fusci ualuas sentiant atque terribiles demonum cohortes obtutibus indesinenter aspiciant nisi prius digna Deo poenitentia ueniam legali satisfactione emendent Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse uidetur Þis syndon þa landgemæro æt Peuesige Ærest of ðære anlipigan æc to mætelmesburg westeweardan þonon adune to ealhheardes leage westeweardre þonon on mærdenum of mærdenum on mærwylle þonon forð to heafod stoccum of heafod stoccum to hundesgeate of hundesgeate to mærðorne of mærþorne to ðære hylle þe is suð on ðære hyrnan þonne west ðonon to wroht ðorne of wroht ðorne on ceolbrihtes seað of þam seaðe to twigbeorgas of twigbeorgum on lusebeorg of lusebeorge up on smeðandune of smeðandune on ellengrafan fram ellengrafan to hafuc cnollum from hafuc cnollum on ðone þorn of ðam ðorne on ðone stan of þam stane on merceford of ðam forda andlang þæs smalan weges on ðone ford æt Wilcotum of þæm forda on wippesþorn of þam þorne on ðone ford æt Ebbanbroce of þam forda on abbodeswylle of abbodeswylle on ða haran apoldre of ðære apoldre on ða hwitan hola of ðam holum on Meosleage of Meosleage on wadleage norðeweardre of wadleage on hremnesgeat of hremnesgeate to emnanleage of emnanleage eft to ðære æc þe we ær æt fruman nemdon Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi dccccxl indictione xiiidate + Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui + Ego Eadgifu eiusdem regis mater tropheum agie crucis inpressi + Ego Eadred eiusdem regis frater consignaui + Ego Wulfhelm Dorobonensis æcclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis consignaui + Ego Þeodred Lundoniensis æcclesie episcopus consignaui + Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis inpressi + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi + Ego Oda episcopus confirmaui + Ego Ælfric episcopus consensi + Ego Wulfhelm episcopus consignaui + Ego Burgric episcopus consensi + Ego Æþelgar episcopus roboraui + Ælfhere dux + Wulfgar dux + Æþelwold dux + Æþelstan dux + Ealhhelm dux + Æþelmund dux + Uhtred dux + Odda minister + Ælfric minister + Eadmund minister + Wulfsige minister + Wullaf minister + Wihtgar minister + Ælfred minister + Wulfric minister + Wulfgar minister + Ælfsige minister + Ordeah minister + Eadric minister + Ælfsige minister + Æþered minister + Wulfhelm minister
