Charter Document - 03570008

Charter Document - 03570008


Charter Number: 03570008
Cartulary Title: Charters of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0996
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 888)

Charter:

Omnipotentia diuine maiestatis ineffabiliter uniuersa gubernante Licet regalium dignitatum decreta et antiqua priorum temporum priuilegia permanente integritatis signaculo fixa iugiter ac firma perseuerent attamen quia plerumque tempestates et turbines seculi fragilem humane uite cursum pulsantes contra superna dominice sanctionis iura illidunt iccirco stili officio renouanda et cartarum suffragiis sunt roboranda ne forte successura posterorum progenies ignorato precedentium patrum chirographo inextricabilem horrendi barathri uoraginem incurrat nec inde libera exire queat donec iuxta ueritatis sententiam cuncta usque ad nouissimum quadrantem debita plenissime reddat Quapropter ego Æðelredus totius Albionis ceterarumque gentium in circuitu persistentium munificente superno largitore basileus incertum futurorum temporum considerans euentum cunctisque succedentibus desiderans esse consultum et ut ipse in tremendo magni iudicii die sanctorum patrociniis suffragantibus hereditatis superne coheres effici merear deo omnipotenti et sancto Albano gentis Anglorum protomartyri Christoque seruienti monachorum familiæ celebri in loco qui solito æt Uueatlingaceastre nuncupatur uocabulo octo mansarum portionem duobus in locis equa dimensione sitam iiii uidelicet æt Byrstane similiter et iiii æt Uuincelfelda cum nouem præfate ciuitatis habitaculis que patria lingua hagan appellari solent octoque iugeribus æt Westuuican ad idem monasterium eque pertinentibus deuota mente secundum pristinum renouando restituo et restituendo in nomine domini nostri Ihesu Christi præcipio ut nullius altioris aut inferioris dignitatis persona aut in nostris siue successorum nostrorum temporibus hanc quam præfatus sum portionem de predicta sancti martyris ecclesia auferre uel minuere qualibet occasione præsumat sed hoc mee renouationis inuiolabili iugiter permanente et contra omnia æmulorum machinamenta preualente chirographo predictum monasterium ab omni mundane seruitutis iugo sicut continetur in ueteri cartula quam Offa rex Merciorum dictitante conposuit et fecit esse priuilegium ob monimentum omnium succedentium regum de omnibus rebus quas deo tradidit et sancto martyri Albano pro remedio anime sue Iccirco ego tali prouocatus exemplo renouare cupiens statuo ut quæcumque predictus rex decreuit inconcussa et firma perpetualiter perdurent et nostra auctoritate omnia a nobis tradita una cum omnibus que ad sanctum ipsum locum pertinere dignoscuntur campis pascuis pratis siluis eatenus sint libera eadem libertate qua prædiximus ut inibi deo famulantes tam pro meis quam pro omnium prædecessorum meorum deliquiis sine ulla terreni potentatus molestia cotidie saluberrima missarum solemnia omnipotenti deo celebrent et dulcissimas psalmorum modulationes ore et corde decantantes armis spiritualibus contra uisibiles et inuisibiles hostes pro nobis et pro omni populo christiano dimicare non cessent quatenus eiusdem beati martyris intercedentibus meritis siue in præsenti siue in futura siue in utraque uita Christo pro nobis uirtutem faciente uictoriam quandoque de inimicis nostris uoti compotes adipisci mereamur Si quis autem maligno spiritu instigante huic decreto repugnare temptauerit sciat se alienum esse a consortio sancte dei ecclesie et participatione sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi et in nouissimo tremendi iudicii die nouerit se in inferno inferiori et in eterna damnatione mergendum et per auctoritatem prefati martyris sciat se absque ullo termino sine fine cruciandum nisi digna et congrua satisfactione citius emendauerit quod contra deum et sanctum martyrem eius delinquere non timuit Anno dominice incarnationis DCCCCXCVI indictione VIII scriptum et renouatum est huius libertatis chirographum his testibus consentientibus quorum inferius nomina secundum unius cuiusque dignitatem ordinata caraxantur + Ego Æðelredus Anglorum basileus hanc renouationis et libertatis cartam scribere iussi + Ego Ælfricus Dorouernensis ecclesie archiepiscopus huic schedule signaculum sancte crucis imposui + Ego Ealdulfus Eboracensis ecclesie archiepiscopus huic diffinitioni consentaneus extiti + Ego Ælfheah Uuintoniensis ecclesie episcopus huic chirographo similiter assensum prebui + Ego Uulfstan episcopus consensi + Ego Ælfheah episcopus corroboraui + Ego Aðulf episcopus consignaui + Ego Wulfsige episcopus consolidaui + Ego Ordbriht episcopus consigillaui + Ego Goduuinus episcopus confirmaui + Ego Ealdred episcopus conclusi + Ego Ælfðryð regina + Ego Ælfuueard abbas + Ego Ælfsige abbas + Ego Uulfgar abbas + Ego Leofric abbas + Ego Ælfhere abbas + Ego Ælfuuold abbas + Ego Brihtnoð abbas + Ego Kenulf abbas + Ego Æðelweard dux Ego Ælfric + dux Ego Ælfhelm + dux Ego Leofsige + dux Ego Æðelmær + minister Ego Ordulf + minister Ego Wulfricus + minister Ego Wulfgeat + minister Ego Wulfheah + minister Ego Brihtmær + minister Ego Leofwine + minister Ego Æðelweard + minister

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:

















Omnipotentia diuine maiestatis ineffabiliter uniuersa gubernanteinvocatio Licet regalium dignitatum decreta et antiqua priorum temporum priuilegia permanente integritatis signaculo fixa iugiter ac firma perseuerent attamen quia plerumque tempestates et turbines seculi fragilem humane uite cursum pulsantes contra superna dominice sanctionis iura illidunt iccirco stili officio renouanda et cartarum suffragiis sunt roboranda ne forte successura posterorum progenies ignorato precedentium patrum chirographo inextricabilem horrendi barathri uoraginem incurrat nec inde libera exire queat donec iuxta ueritatis sententiam cuncta usque ad nouissimum quadrantem debita plenissime reddatarenga Quapropterwords of disposition standard ego Æðelredus totius Albionis ceterarumque gentium in circuitu persistentium munificente superno largitore basileuswords of disposition particulars incertum futurorum temporum considerans euentum cunctisque succedentibus desiderans esse consultum et ut ipse in tremendo magni iudicii die sanctorum patrociniis suffragantibus hereditatis superne coheres effici merearpro salute clause deo omnipotenti et sancto Albano gentis Anglorum protomartyri Christoque seruienti monachorum familiæ celebri in loco qui solito æt Uueatlingaceastre nuncupatur uocabulograntee particulars octo mansarum portionem duobus in locis equa dimensione sitam iiii uidelicet æt Byrstane similiter et iiii æt Uuincelfelda cum nouem præfate ciuitatis habitaculis que patria lingua hagan appellari solent octoque iugeribus æt Westuuican ad idem monasterium eque pertinentibusobject of conveyance particulars deuota mente secundum pristinum renouando restituo et restituendowords of disposition standard in nomine domini nostri Ihesu Christi præcipio ut nullius altioris aut inferioris dignitatis persona aut in nostris siue successorum nostrorum temporibus hanc quam præfatus sum portionem de predicta sancti martyris ecclesia auferre uel minuere qualibet occasione præsumat sed hoc mee renouationis inuiolabili iugiter permanente et contra omnia æmulorum machinamenta preualente chirographo predictum monasterium ab omni mundane seruitutis iugo sicut continetur in ueteri cartula quam Offa rex Merciorum dictitante conposuit et fecit esse priuilegium ob monimentum omnium succedentium regum de omnibus rebus quas deo tradidit et sancto martyri Albano pro remedio anime sueobligation Iccirco ego tali prouocatus exemplo renouare cupiens statuo ut quæcumque predictus rex decreuit inconcussa et firma perpetualiter perdurent et nostra auctoritate omnia a nobis traditaexemption una cum omnibus que ad sanctum ipsum locum pertinere dignoscuntur campis pascuis pratis siluisobject of conveyance standard eatenus sint libera eadem libertate qua prædiximusexemption ut inibi deo famulantes tam pro meis quam pro omnium prædecessorum meorum deliquiis sine ulla terreni potentatus molestia cotidie saluberrima missarum solemnia omnipotenti deo celebrent et dulcissimas psalmorum modulationes ore et corde decantantes armis spiritualibus contra uisibiles et inuisibiles hostes pro nobis et pro omni populo christiano dimicare non cessent quatenus eiusdem beati martyris intercedentibus meritis siue in præsenti siue in futura siue in utraque uita Christo pro nobis uirtutem faciente uictoriam quandoque de inimicis nostris uoti compotes adipisci mereamurpro salute clause Si quis autem maligno spiritu instigante huic decreto repugnare temptauerit sciat se alienum esse a consortio sancte dei ecclesie et participatione sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi et in nouissimo tremendi iudicii die nouerit se in inferno inferiori et in eterna damnatione mergendum et per auctoritatem prefati martyris sciat se absque ullo termino sine fine cruciandum nisi digna et congrua satisfactione citius emendauerit quod contra deum et sanctum martyrem eius delinquere non timuitanathema Anno dominice incarnationisdate clause standard DCCCCXCVIdate clause particulars indictionedate clause standard VIIIdate clause particulars scriptum et renouatum est huius libertatis chirographumdate clause standard his testibus consentientibus quorum inferius nomina secundum unius cuiusque dignitatem ordinata caraxanturwitness clause standard +witness clause standard Ego Æðelredus Anglorum basileuswitness clause particulars hanc renouationis et libertatis cartam scribere iussiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfricus Dorouernensis ecclesie archiepiscopuswitness clause particulars huic schedule signaculum sancte crucis imposuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ealdulfus Eboracensis ecclesie archiepiscopuswitness clause particulars huic diffinitioni consentaneus extitiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfheah Uuintoniensis ecclesie episcopuswitness clause particulars huic chirographo similiter assensum prebuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Uulfstan episcopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfheah episcopuswitness clause particulars corroborauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Aðulf episcopuswitness clause particulars consignauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Wulfsige episcopuswitness clause particulars consolidauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ordbriht episcopuswitness clause particulars consigillauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Goduuinus episcopuswitness clause particulars confirmaui +witness clause standard Ego Ealdred episcopuswitness clause particulars conclusi +witness clause standard Ego Ælfðryð reginawitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfuueard abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfsige abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Uulfgar abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofric abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfhere abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfuuold abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtnoð abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Kenulf abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Æðelweard duxwitness clause particulars Ego Ælfric + dux Ego Ælfhelm + dux Ego Leofsige + dux Ego Æðelmær + minister Ego Ordulf + minister Ego Wulfricus + minister Ego Wulfgeat + minister Ego Wulfheah + minister Ego Brihtmær + minister Ego Leofwine + minister Ego Æðelweard + ministerwitness clause particulars

Names Markup:



Omnipotentia diuine maiestatis ineffabiliter uniuersa gubernante Licet regalium dignitatum decreta et antiqua priorum temporum priuilegia permanente integritatis signaculo fixa iugiter ac firma perseuerent attamen quia plerumque tempestates et turbines seculi fragilem humane uite cursum pulsantes contra superna dominice sanctionis iura illidunt iccirco stili officio renouanda et cartarum suffragiis sunt roboranda ne forte successura posterorum progenies ignorato precedentium patrum chirographo inextricabilem horrendi barathri uoraginem incurrat nec inde libera exire queat donec iuxta ueritatis sententiam cuncta usque ad nouissimum quadrantem debita plenissime reddat Quapropter ego Æðelredus totius Albionis ceterarumque gentium in circuitu persistentium munificente superno largitore basileus incertum futurorum temporum considerans euentum cunctisque succedentibus desiderans esse consultum et ut ipse in tremendo magni iudicii die sanctorum patrociniis suffragantibus hereditatis superne coheres effici merear deo omnipotenti et sancto Albano gentis Anglorum protomartyri Christoque seruienti monachorum familiæ celebri in loco qui solito æt Uueatlingaceastre nuncupatur uocabulo octo mansarum portionem duobus in locis equa dimensione sitam iiii uidelicet æt Byrstane similiter et iiii æt Uuincelfelda cum nouem præfate ciuitatis habitaculis que patria lingua hagan appellari solent octoque iugeribus æt Westuuican ad idem monasterium eque pertinentibus deuota mente secundum pristinum renouando restituo et restituendo in nomine domini nostri Ihesu Christi præcipio ut nullius altioris aut inferioris dignitatis persona aut in nostris siue successorum nostrorum temporibus hanc quam præfatus sum portionem de predicta sancti martyris ecclesia auferre uel minuere qualibet occasione præsumat sed hoc mee renouationis inuiolabili iugiter permanente et contra omnia æmulorum machinamenta preualente chirographo predictum monasterium ab omni mundane seruitutis iugo sicut continetur in ueteri cartula quam Offa rex Merciorum dictitante conposuit et fecit esse priuilegium ob monimentum omnium succedentium regum de omnibus rebus quas deo tradidit et sancto martyri Albano pro remedio anime sue Iccirco ego tali prouocatus exemplo renouare cupiens statuo ut quæcumque predictus rex decreuit inconcussa et firma perpetualiter perdurent et nostra auctoritate omnia a nobis tradita una cum omnibus que ad sanctum ipsum locum pertinere dignoscuntur campis pascuis pratis siluis eatenus sint libera eadem libertate qua prædiximus ut inibi deo famulantes tam pro meis quam pro omnium prædecessorum meorum deliquiis sine ulla terreni potentatus molestia cotidie saluberrima missarum solemnia omnipotenti deo celebrent et dulcissimas psalmorum modulationes ore et corde decantantes armis spiritualibus contra uisibiles et inuisibiles hostes pro nobis et pro omni populo christiano dimicare non cessent quatenus eiusdem beati martyris intercedentibus meritis siue in præsenti siue in futura siue in utraque uita Christo pro nobis uirtutem faciente uictoriam quandoque de inimicis nostris uoti compotes adipisci mereamur Si quis autem maligno spiritu instigante huic decreto repugnare temptauerit sciat se alienum esse a consortio sancte dei ecclesie et participatione sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi et in nouissimo tremendi iudicii die nouerit se in inferno inferiori et in eterna damnatione mergendum et per auctoritatem prefati martyris sciat se absque ullo termino sine fine cruciandum nisi digna et congrua satisfactione citius emendauerit quod contra deum et sanctum martyrem eius delinquere non timuit Anno dominice incarnationis DCCCCXCVI indictione VIIIdate scriptum et renouatum est huius libertatis chirographum his testibus consentientibus quorum inferius nomina secundum unius cuiusque dignitatem ordinata caraxantur + Ego Æðelredus Anglorum basileus hanc renouationis et libertatis cartam scribere iussi + Ego Ælfricus Dorouernensis ecclesie archiepiscopus huic schedule signaculum sancte crucis imposui + Ego Ealdulfus Eboracensis ecclesie archiepiscopus huic diffinitioni consentaneus extiti + Ego Ælfheah Uuintoniensis ecclesie episcopus huic chirographo similiter assensum prebui + Ego Uulfstan episcopus consensi + Ego Ælfheah episcopus corroboraui + Ego Aðulf episcopus consignaui + Ego Wulfsige episcopus consolidaui + Ego Ordbriht episcopus consigillaui + Ego Goduuinus episcopus confirmaui + Ego Ealdred episcopus conclusi + Ego Ælfðryð regina + Ego Ælfuueard abbas + Ego Ælfsige abbas + Ego Uulfgar abbas + Ego Leofric abbas + Ego Ælfhere abbas + Ego Ælfuuold abbas + Ego Brihtnoð abbas + Ego Kenulf abbas + Ego Æðelweard dux Ego Ælfric + dux Ego Ælfhelm + dux Ego Leofsige + dux Ego Æðelmær + minister Ego Ordulf + minister Ego Wulfricus + minister Ego Wulfgeat + minister Ego Wulfheah + minister Ego Brihtmær + minister Ego Leofwine + minister Ego Æðelweard + minister