Charter Document - 03560029

Charter Document - 03560029


Charter Number: 03560029
Cartulary Title: Charters of St. Pauls, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal
Date: 1042 - 1066
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1056)

Charter:

In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ea que legaliter salubriterque determinantur licet solus sufficeret sermo ad euitandam tamen temporis futuri ambiguitatem fidelissimis scripturis et documentis sacris sunt commendanda Quam ob rem ego Eadwardus rex Anglorum pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem regis eterni et ad honorem sancti Pauli apostoli gentium doctoris regali auctoritate renouaui atque restauraui libertatem ad monasterium ipsius statutum in Lundonia ciuitate ubi diu sanctus Erkenwaldus episcopatum tenuit hec est enim dilla libertas quam ut eternaliter in supradicto monasterio permaneat animo libenti constituo id est octo mansas ad Bærlinga et quinque ad Cingelforde Hanc ego libertatem pro petitione et admonitione uenerabilis episcopi Erkenwaldi qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis deuotione dictare scribere commendare procuraui Denique adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas quam prefatus Erkenwaldus episcopus in Romulea urbe a uenerabili papa Agatho petebat insolubiliter ab omni humane seruitutis iugo cum omnibus per circuitum ad illud monasterium rite pertinentibus tribus solummodo exceptis expeditione pontis arcisque constructione et exercitu Si quis uero quod non optamus huius decreti animaduersitatem infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statutum est mutare presumpserit sit a consortio Domini nostri Iesu Christi segregatus et cum lupis rapacibus ponatur et cum nefandissimo Iuda qui Christum tradidit infernales inperpetuum luat penas si ad satisfactionem et emendationem non uenerit

Markups

Diplomatics Markup:
















In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatorisinvocatio Ea que legaliter salubriterque determinantur licet solus sufficeret sermo ad euitandam tamen temporis futuri ambiguitatem fidelissimis scripturis et documentis sacris sunt commendandaarenga Quam ob remwords of disposition standard ego Eadwardus rex Anglorumwords of disposition particulars pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem regis eterni et ad honorem sancti Pauli apostoli gentium doctorispro salute clause regali auctoritate renouaui atque restauraui libertatem adwords of disposition standard monasterium ipsius statutum in Lundonia ciuitate ubi diu sanctus Erkenwaldus episcopatum tenuitgrantee particulars hec est enim dilla libertas quam ut eternaliter in supradicto monasterio permaneat animo libenti constituowords of disposition standard id est octo mansas ad Bærlinga et quinque ad Cingelfordeobject of conveyance particulars Hanc ego libertatem pro petitione et admonitione uenerabilis episcopi Erkenwaldi qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis deuotione dictare scribere commendare procurauiclausulae Denique adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramushabendum clause standard ut maneat ista libertasexemption quam prefatus Erkenwaldus episcopus in Romulea urbe a uenerabili papa Agathohabendum clause particulars petebat insolubiliterhabendum clause standard ab omni humane seruitutis iugoexemption cum omnibus per circuitum ad illud monasterium rite pertinentibusobject of conveyance standard tribus solummodo exceptis expeditione pontis arcisque constructione et exercituexception clause Si quis uero quod non optamus huius decreti animaduersitatem infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statutum est mutare presumpserit sit a consortio Domini nostri Iesu Christi segregatus et cum lupis rapacibus ponatur et cum nefandissimo Iuda qui Christum tradidit infernales inperpetuum luat penas si ad satisfactionem et emendationem non ueneritanathema

Names Markup:



In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ea que legaliter salubriterque determinantur licet solus sufficeret sermo ad euitandam tamen temporis futuri ambiguitatem fidelissimis scripturis et documentis sacris sunt commendanda Quam ob rem ego Eadwardus rex Anglorumname pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem regis eterni et ad honorem sancti Pauli apostoli gentium doctoris regali auctoritate renouaui atque restauraui libertatem ad monasterium ipsius statutum in Lundonia ciuitate ubi diu sanctus Erkenwaldus episcopatum tenuit hec est enim dilla libertas quam ut eternaliter in supradicto monasterio permaneat animo libenti constituo id est octo mansas ad Bærlinga et quinque ad Cingelforde Hanc ego libertatem pro petitione et admonitione uenerabilis episcopi Erkenwaldi qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis deuotione dictare scribere commendare procuraui Denique adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas quam prefatus Erkenwaldus episcopus in Romulea urbe a uenerabili papa Agatho petebat insolubiliter ab omni humane seruitutis iugo cum omnibus per circuitum ad illud monasterium rite pertinentibus tribus solummodo exceptis expeditione pontis arcisque constructione et exercitu Si quis uero quod non optamus huius decreti animaduersitatem infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statutum est mutare presumpserit sit a consortio Domini nostri Iesu Christi segregatus et cum lupis rapacibus ponatur et cum nefandissimo Iuda qui Christum tradidit infernales inperpetuum luat penas si ad satisfactionem et emendationem non uenerit