Charter Document - 03560008
Charter Number: | 03560008 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St. Pauls, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0716 - 0745 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 103b) eSawyer (S 103b) |
Charter:
In nomine dei patris et summi saluatoris Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti incertus est cursus atque finis uite temporalis ob quam causam ego Eþilbaldus Rex Merciorum pro remedio æternaque salute anime mee tibi Ingualdo episcopo ciuitatis Londonie unius nauis uectigal atque tributum que mihi antea iure competebant post omne subsequens tempus quamdiu christiane religionis status permanserit perpetualiter concedo ita ut cuicunque uolueris heredum successorum tuorum uel quorumlibet hominum hoc ipsum de tuo iure perdonare liberam habeas potestatem Hoc et de aliis similiter antea nauibus secundum opportunitatem rerum ac temporum ipsa predicta conditione pro superne scilicet mercedis amore et pro uestrarum suffragiis orationum facere curaui Proinde igitur precipio in nomine dei patris omnipotentis omnibus tio mea mihi a deo data illique redonata per presentes ac subsequentes illesa firmaque perduret Et ad augmentum huiusce donationis hoc addo ut nauis ista uel ueterata uel confractione conlisa ut alia et alia in huius donationis locum et conditionem construatur et habeatur Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurum + Ego Ædilbaldus Rex in hanc cartulam pro confirmatione donationis mee signum sancte crucis nostri saluatoris impressi
Markups
Diplomatics Markup:
In nomine dei patris et summi saluatorisinvocatio Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti incertus est cursus atque finis uite temporalisarenga ob quam causamwords of disposition standard ego Eþilbaldus Rex Merciorumwords of disposition particulars pro remedio æternaque salute anime meepro salute clause tibi Ingualdo episcopo ciuitatis Londoniegrantee particulars unius nauis uectigal atque tributum que mihi antea iure competebantobject of conveyance particulars post omne subsequens tempus quamdiu christiane religionis status permanseritduration perpetualiter concedowords of disposition standard ita ut cuicunque uolueris heredum successorum tuorum uel quorumlibet hominum hoc ipsum de tuo iure perdonare liberam habeas potestatemhabendum clause standard Hoc et de aliis similiter antea nauibus secundum opportunitatem rerum ac temporum ipsa predicta conditione pro superne scilicet mercedis amore et pro uestrarum suffragiis orationum facere curauipro salute clause Proinde igitur precipio in nomine dei patris omnipotentis omnibus tio mea mihi a deo data illique redonata per presentes ac subsequentes illesa firmaque perduretcorroboration Et ad augmentum huiusce donationis hoc addo ut nauis ista uel ueterata uel confractione conlisa ut alia et alia in huius donationis locum et conditionem construatur et habeaturwords of disposition standard Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurumanathema +witness clause standard Ego Ædilbaldus Rexwitness clause standard in hanc cartulam pro confirmatione donationis mee signum sancte crucis nostri saluatoris impressiwitness clause standard
Names Markup:
In nomine dei patris et summi saluatoris Quia unicuique homini in hac mortali uita degenti incertus est cursus atque finis uite temporalis ob quam causam ego Eþilbaldus Rex Merciorumname pro remedio æternaque salute anime mee tibi Ingualdo episcopo ciuitatis Londonie unius nauis uectigal atque tributum que mihi antea iure competebant post omne subsequens tempus quamdiu christiane religionis status permanserit perpetualiter concedo ita ut cuicunque uolueris heredum successorum tuorum uel quorumlibet hominum hoc ipsum de tuo iure perdonare liberam habeas potestatem Hoc et de aliis similiter antea nauibus secundum opportunitatem rerum ac temporum ipsa predicta conditione pro superne scilicet mercedis amore et pro uestrarum suffragiis orationum facere curaui Proinde igitur precipio in nomine dei patris omnipotentis omnibus tio mea mihi a deo data illique redonata per presentes ac subsequentes illesa firmaque perduret Et ad augmentum huiusce donationis hoc addo ut nauis ista uel ueterata uel confractione conlisa ut alia et alia in huius donationis locum et conditionem construatur et habeatur Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurum + Ego Ædilbaldus Rex in hanc cartulam pro confirmatione donationis mee signum sancte crucis nostri saluatoris impressi