Charter Document - 03550051

Charter Document - 03550051


Charter Number: 03550051
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0748
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 91)
ASChart (S 91)

Charter:

In nomine Domini saluatoris nostri Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat quomodo certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libencius hominibus recte postulata concesserit quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile fit cum pro eius amore et utilitate famulancium ei peragitur Quocirca ego Æthilbaldus [rex] Merciorum iuxta peticionem uestram tibi Eadburge abbatisse tueque familie conuersanti in monasterio beate Dei genetricis Marie quod situm est in insula Taneti necnon in monasterio apostolorum Petri et Pauli quod tu ipsa non longe a predicto monasterio construxisti unius nauis quod a Leubuco nuper emisti dimidium uectigal atque tributum quod meum erat pro intuitu superne mercedis et amore consanguinitatis religiose abbatisse Mildrede cuius uenerabile corpus a priori sepultura translatum in ipso monasterio apostolorum decenter posuisti accipiendum possidendumque eterna donacione concedo Et cuicumque uolueritis heredum successorumque uestrorum seu quolibet hominum hoc ipsum de iure in re uestra perdonare liberam habeatis potestatem Hinc igitur precipio ac precor in nomine Dei omnipotentis patriciis ducibus comitibus theloneariis accionariis ac reliquis publicis dignitatibus ut hec inoffense donacio per presentes ac posteros percurrat Si autem contigerit ut nauis ista disrupta ac confracta sit uel etiam uetustate detrita aut omnino quod absit naufragio perdita tunc quoque ad cumulum huiusce donacionis hoc addo et concedo ut alia in huius donationis locum et condicionem construatur et habeatur Et hoc non solum me uiuente in hac uita sed etiam post obitum meum per succedentes semper generationes precipio et per Christum Iesum iudicem omnium postulo fieri Quisquis uero heredum successorumque meorum uel aliorum quilibet hominum siue secularium siue ecclesiasticorum huic pie donationi nostre in aliqua re contraire quoquo tempore fuerit ausus nouerit se quisque ille sit audaci malicie sue racionem esse redditurum coram omnipotente Domino nostro qui iudicabit orbem terre in equitate reddens unicuique secundum opera sua Iesus Christus filius Dei filiusque sancte Marie semper uirginis cuius scilicet in prefato monasterio sacris atque magnificis indesinenter die noctuque frequentatur et adoratur precibus iudex seculi Iesus Christus Dominus noster Amen Igitur manente hac cartula in sua semper firmitate quam propria manu sacro signaculo roborare curaui et testes nonnullos ut id ipsum consencientes agerent feci quorum nomina infra tenentur Actum mense Maio in ciuitate Lundonia indiccione xiiii anno ab incarnacione Christi dccxlviii + Ego Æthilbaldus rex Merciæ suprascriptam donacionem meam signo sancte crucis in hac cartula expresso diligenter confirmaui + Ego Ædbeortus rex Cantie testis consenciens subscripsi + Signum manus Cuthberti archiepiscopi + Signum Milredi episcopi + Signum Ecguulfi episcopi + Signum manus Obani ducis + Signum manus Kyniberti + Signum Eoppani + Signum Friðurici + Signum Ealhmundi + Signum Panti thelonearii

Markups

Diplomatics Markup:


















In nomine Domini saluatoris nostriinvocatio Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat quomodo certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libencius hominibus recte postulata concesserit quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile fit cum pro eius amore et utilitate famulancium ei peragiturarenga Quocircawords of disposition standard ego Æthilbaldus [rex] Merciorumwords of disposition particulars iuxta peticionem uestrampro salute clause tibi Eadburge abbatisse tueque familie conuersanti in monasterio beate Dei genetricis Marie quod situm est in insula Taneti necnon in monasterio apostolorum Petri et Pauli quod tu ipsa non longe a predicto monasterio construxistigrantee particulars unius nauis quod a Leubuco nuper emisti dimidium uectigal atque tributum quod meum eratobject of conveyance particulars pro intuitu superne mercedis et amore consanguinitatis religiose abbatisse Mildrede cuius uenerabile corpus a priori sepultura translatum in ipso monasterio apostolorum decenter posuistipro salute clause accipiendum possidendumque eterna donacione concedowords of disposition standard Et cuicumque uolueritis heredum successorumque uestrorum seu quolibet hominum hoc ipsum de iure in re uestra perdonare liberam habeatis potestatemhabendum clause standard Hinc igitur precipio ac precor in nomine Dei omnipotentis patriciis ducibus comitibus theloneariis accionariis ac reliquis publicis dignitatibus ut hec inoffense donacio per presentes ac posteros percurratobligation Si autem contigerit ut nauis ista disrupta ac confracta sit uel etiam uetustate detrita aut omnino quod absit naufragio perdita tunc quoque ad cumulum huiusce donacionis hoc addo et concedo ut alia in huius donationis locum et condicionem construatur et habeaturclausulae Et hoc non solum me uiuente in hac uita sed etiam post obitum meum per succedentes semper generationes precipio et per Christum Iesum iudicem omnium postulo fieriobligation Quisquis uero heredum successorumque meorum uel aliorum quilibet hominum siue secularium siue ecclesiasticorum huic pie donationi nostre in aliqua re contraire quoquo tempore fuerit ausus nouerit se quisque ille sit audaci malicie sue racionem esse redditurum coram omnipotente Domino nostro qui iudicabit orbem terre in equitate reddens unicuique secundum opera sua Iesus Christus filius Dei filiusque sancte Marie semper uirginis cuius scilicet in prefato monasterio sacris atque magnificis indesinenter die noctuque frequentatur et adoratur precibus iudex seculi Iesus Christus Dominus noster Amenanathema Igitur manente hac cartula in sua semper firmitate quam propria manu sacro signaculo roborare curaui et testes nonnullos ut id ipsum consencientes agerent feci quorum nomina infra tenenturcorroboration Actum mensedate clause standard Maiodate clause particulars in ciuitatedate clause standard Lundoniadate clause particulars indiccionedate clause standard xiiiidate clause particulars anno ab incarnacione Christidate clause standard dccxlviiidate clause particulars +witness clause standard Ego Æthilbaldus rex Merciæwitness clause particulars suprascriptam donacionem meam signo sancte crucis in hac cartula expresso diligenter confirmaui +witness clause standard Ego Ædbeortus rex Cantie testiswitness clause particulars consenciens subscripsi + Signum manuswitness clause standard Cuthberti archiepiscopiwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Milredi episcopiwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Ecguulfi episcopiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Obani duciswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Kynibertiwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Eoppaniwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Friðuriciwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Ealhmundiwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Panti theloneariiwitness clause particulars

Names Markup:



In nomine Domini saluatoris nostri Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat quomodo certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libencius hominibus recte postulata concesserit quod tunc bonorum omnium largitori Deo acceptabile fit cum pro eius amore et utilitate famulancium ei peragitur Quocirca ego Æthilbaldus [rex] Merciorum iuxta peticionem uestram tibi Eadburge abbatisse tueque familie conuersanti in monasterio beate Dei genetricis Marie quod situm est in insula Taneti necnon in monasterio apostolorum Petri et Pauli quod tu ipsa non longe a predicto monasterio construxisti unius nauis quod a Leubuco nuper emisti dimidium uectigal atque tributum quod meum erat pro intuitu superne mercedis et amore consanguinitatis religiose abbatisse Mildrede cuius uenerabile corpus a priori sepultura translatum in ipso monasterio apostolorum decenter posuisti accipiendum possidendumque eterna donacione concedo Et cuicumque uolueritis heredum successorumque uestrorum seu quolibet hominum hoc ipsum de iure in re uestra perdonare liberam habeatis potestatem Hinc igitur precipio ac precor in nomine Dei omnipotentis patriciis ducibus comitibus theloneariis accionariis ac reliquis publicis dignitatibus ut hec inoffense donacio per presentes ac posteros percurrat Si autem contigerit ut nauis ista disrupta ac confracta sit uel etiam uetustate detrita aut omnino quod absit naufragio perdita tunc quoque ad cumulum huiusce donacionis hoc addo et concedo ut alia in huius donationis locum et condicionem construatur et habeatur Et hoc non solum me uiuente in hac uita sed etiam post obitum meum per succedentes semper generationes precipio et per Christum Iesum iudicem omnium postulo fieri Quisquis uero heredum successorumque meorum uel aliorum quilibet hominum siue secularium siue ecclesiasticorum huic pie donationi nostre in aliqua re contraire quoquo tempore fuerit ausus nouerit se quisque ille sit audaci malicie sue racionem esse redditurum coram omnipotente Domino nostro qui iudicabit orbem terre in equitate reddens unicuique secundum opera sua Iesus Christus filius Dei filiusque sancte Marie semper uirginis cuius scilicet in prefato monasterio sacris atque magnificis indesinenter die noctuque frequentatur et adoratur precibus iudex seculi Iesus Christus Dominus noster Amen Igitur manente hac cartula in sua semper firmitate quam propria manu sacro signaculo roborare curaui et testes nonnullos ut id ipsum consencientes agerent feci quorum nomina infra tenentur Actum mense Maio in ciuitate Lundonia indiccione xiiii anno ab incarnacione Christi dccxlviiidate + Ego Æthilbaldus rex Merciæ suprascriptam donacionem meam signo sancte crucis in hac cartula expresso diligenter confirmaui + Ego Ædbeortus rex Cantie testis consenciens subscripsi + Signum manus Cuthberti archiepiscopi + Signum Milredi episcopi + Signum Ecguulfi episcopi + Signum manus Obani ducis + Signum manus Kyniberti + Signum Eoppani + Signum Friðurici + Signum Ealhmundi + Signum Panti thelonearii