Charter Document - 03550049
Charter Number: | 03550049 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0716 - 0733 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 86) ASChart (S 86) eSawyer (S 86) |
Charter:
In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi Si ea que quisque pro recipienda a Deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur Sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uidetur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non immerito plurimi petunt ut que eis prestita dinoscuntur paginaliter confirmentur Quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur Quamobrem ego Aethelbaldus rex Merciorum presentibus apicibus indico me concessisse atque donasse pro anime mee salute Mildrithe religiose abbatisse eiusque uenerabili familie que una cum ea conuersatur in insula Tanet totam exactionem nauis earum mihi et antecessoribus meis iure publico in Lundoniensi portu prius conpetentem quemadmodum mansuetudinem nostram rogarent Que concessio atque donatio ut inperpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel theloneariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat ut possit adducere manu propria signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam proculdubio sperans quia sicut ego quod poposcerunt libenter concessi sic ille quod promiserunt erga orationes pro me ibidem celebrandas implebunt fideliter Quisquis igitur id quod pio animo donaui ita ut donatum est illibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura Quisquis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra in sua firmitate coram uniuersis qui recta diligunt et custodiunt Actum est die iiii kalendarum Nouembris anno i regni mei indictione xv in loco qui dicitur Willanhalch + Ego Ædbaldus rex Merciorum hanc donationem meam firmaui et subscripsi manu mea + Signum manus Wori + Signum manus Cottan + Signum manus Cinrici + Signum manus Wilfrid + Signum manus Lullan + Signum Cuthredi + Signum manus Oban
Markups
Diplomatics Markup:
In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christiinvocatio Si ea que quisque pro recipienda a Deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur Sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uidetur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non immerito plurimi petunt ut que eis prestita dinoscuntur paginaliter confirmentur Quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribueturarenga Quamobremwords of disposition standard ego Aethelbaldus rex Merciorumwords of disposition particulars presentibus apicibus indico me concessisse atque donassewords of disposition standard pro anime mee salutepro salute clause Mildrithe religiose abbatisse eiusque uenerabili familie que una cum ea conuersatur in insula Tanetgrantee particulars totam exactionem nauis earum mihi et antecessoribus meis iure publico in Lundoniensi portu prius conpetentem quemadmodum mansuetudinem nostram rogarentobject of conveyance particulars Que concessio atque donatio ut inperpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel theloneariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat ut possit adducere manu propria signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam proculdubio sperans quia sicut ego quod poposcerunt libenter concessi sic ille quod promiserunt erga orationes pro me ibidem celebrandas implebunt fideliterobligation Quisquis igitur id quod pio animo donaui ita ut donatum est illibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futurablessing Quisquis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra in sua firmitate coram uniuersis qui recta diligunt et custodiuntanathema Actum estdate clause standard die iiiidate clause particulars kalendarumdate clause standard Nouembrisdate clause particulars annodate clause standard idate clause particulars regni mei indictionedate clause standard xvdate clause particulars in loco qui diciturdate clause standard Willanhalchdate clause particulars +witness clause standard Ego Ædbaldus rex Merciorumwitness clause particulars hanc donationem meam firmaui et subscripsi manu mea + Signum manuswitness clause standard Woriwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Cottanwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Cinriciwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Wilfridwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Lullanwitness clause particulars + Signumwitness clause standard Cuthrediwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Obanwitness clause particulars
Names Markup:
In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi Si ea que quisque pro recipienda a Deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur Sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uidetur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non immerito plurimi petunt ut que eis prestita dinoscuntur paginaliter confirmentur Quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur Quamobrem ego Aethelbaldus rex Merciorum presentibus apicibus indico me concessisse atque donasse pro anime mee salute Mildrithe religiose abbatisse eiusque uenerabili familie que una cum ea conuersatur in insula Tanet totam exactionem nauis earum mihi et antecessoribus meis iure publico in Lundoniensi portu prius conpetentem quemadmodum mansuetudinem nostram rogarent Que concessio atque donatio ut inperpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel theloneariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat ut possit adducere manu propria signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam proculdubio sperans quia sicut ego quod poposcerunt libenter concessi sic ille quod promiserunt erga orationes pro me ibidem celebrandas implebunt fideliter Quisquis igitur id quod pio animo donaui ita ut donatum est illibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura Quisquis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra in sua firmitate coram uniuersis qui recta diligunt et custodiunt Actum est die iiii kalendarum Nouembris anno i regni mei indictione xvdate in loco qui dicitur Willanhalch + Ego Ædbaldus rex Merciorum hanc donationem meam firmaui et subscripsi manu mea + Signum manus Wori + Signum manus Cottan + Signum manus Cinrici + Signum manus Wilfrid + Signum manus Lullan + Signum Cuthredi + Signum manus Oban