Charter Document - 03550020

Charter Document - 03550020


Charter Number: 03550020
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0845
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): eSawyer (S 297)
ASChart (S 297)

Charter:

In nomine altitroni regis eterni Ego Æðeluulf gratia Dei rex occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorum pro spe remunerationis eterne atque competenti pecunia quam ab eo accepi hoc est lxx mancusis cum consensu ac licentia meorum optimatum libenti animo dabo et concedo Winhere presbytero abbati monasterii sancti Petri apostoli ubi pausat corpus beati patris nostri Augustini aliquantulam partem terre iuris mei in orientali parte Cantie id est unum aratrum in illo loco qui ab incolis Lillicesora nominatur cum campis et siluis omnibusque rebus intus ei et foris ad se rite ac recte pertinentibus habendam et possidendam feliciterque in diebus eius in quacumque ei conditione perfruendum et post dies eius cuicumque heredi derelinquendum placuerit liberam per omnia habeat potestatem Istis notissimis terminibus circumcinctis ab oriente tafinguueg a meridie hælgarda ab occidente cornuug ab aquilone norðhommis Hanc eandem donationem meam cuius supracripsi agelli ab omnibus secularium difficultatum seruitiis liberabo hoc idemque omnibus successoribus meis in nomine omnipotentis Dei obseruandum precipio Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata Actum est autem anno dominice incarnationis dcccxlv indictione viii die xvi kalendarum Decembris in illa famosa uilla que dicitur æt Uuie his testibus consentientibus et signo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra in cedula caraxata continentur + Ego Ethelwlf rex hanc meam donationem cum signo crucis Christi roborabo et subscribo + Ego Ethelstan rex []

Markups

Diplomatics Markup:




















In nomine altitroni regis eterniinvocatio Ego Æðeluulf gratia Dei rex occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorumwords of disposition particulars pro spe remunerationis eternepro salute clause atque competenti pecunia quam ab eo accepi hoc estpayment on entry clause standard lxx mancusistype of compensation cum consensu ac licentia meorum optimatumconsent clause libenti animo dabo et concedowords of disposition standard Winhere presbytero abbati monasterii sancti Petri apostoli ubi pausat corpus beati patris nostri Augustinigrantee particulars aliquantulam partem terre iuris mei in orientali parte Cantie id est unum aratrum in illo loco qui ab incolis Lillicesora nominaturobject of conveyance particulars cum campis et siluis omnibusque rebus intus ei et foris ad se rite ac recte pertinentibus habendam et possidendam feliciterque in diebus eius in quacumque ei conditione perfruendum et post dies eius cuicumque heredi derelinquendum placuerit liberam per omnia habeat potestatemhabendum clause standard Istis notissimis terminibus circumcinctis ab oriente tafinguueg a meridie hælgarda ab occidente cornuug ab aquilone norðhommisland extent Hanc eandem donationem meam cuius supracripsi agelli ab omnibus secularium difficultatum seruitiis liberaboexemption hoc idemque omnibus successoribus meis in nomine omnipotentis Dei obseruandum precipioobligation Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborataanathema Actum est autem anno dominice incarnationisdate clause standard dcccxlvdate clause particulars indictionedate clause standard viii die xvidate clause particulars kalendarumdate clause standard Decembrisdate clause particulars in illa famosa uilla que dicitur æt Uuiedate clause particulars his testibus consentientibus et signo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra in cedula caraxata continenturwitness clause standard +witness clause standard Ego Ethelwlf rexwitness clause particulars hanc meam donationem cum signo crucis Christi roborabo et subscribowitness clause standard +witness clause standard Ego Ethelstan rexwitness clause particulars []

Names Markup:



In nomine altitroni regis eterni Ego Æðeluulf gratia Dei rex occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorum pro spe remunerationis eterne atque competenti pecunia quam ab eo accepi hoc est lxx mancusis cum consensu ac licentia meorum optimatum libenti animo dabo et concedo Winhere presbytero abbati monasterii sancti Petri apostoli ubi pausat corpus beati patris nostri Augustini aliquantulam partem terre iuris mei in orientali parte Cantie id est unum aratrum in illo loco qui ab incolis Lillicesora nominatur cum campis et siluis omnibusque rebus intus ei et foris ad se rite ac recte pertinentibus habendam et possidendam feliciterque in diebus eius in quacumque ei conditione perfruendum et post dies eius cuicumque heredi derelinquendum placuerit liberam per omnia habeat potestatem Istis notissimis terminibus circumcinctis ab oriente tafinguueg a meridie hælgarda ab occidente cornuug ab aquilone norðhommis Hanc eandem donationem meam cuius supracripsi agelli ab omnibus secularium difficultatum seruitiis liberabo hoc idemque omnibus successoribus meis in nomine omnipotentis Dei obseruandum precipio Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata Actum est autem anno dominice incarnationis dcccxlv indictione viii die xvi kalendarum Decembrisdate in illa famosa uilla que dicitur æt Uuie his testibus consentientibus et signo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra in cedula caraxata continentur + Ego Ethelwlf rex hanc meam donationem cum signo crucis Christi roborabo et subscribo + Ego Ethelstan rex []