Charter Document - 03550015

Charter Document - 03550015


Charter Number: 03550015
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0792
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 134)
ASChart (S 134)
eSawyer (S 134)

Charter:

In nomine Iesu Christi saluatoris mundi Ego Offa rex Merciorum anno regni mei a Deo concessi xxxv collecta sinodo in loco qui dicitur Clofeshog cum mihi Deus omnipotens pro sua pietate plus triumphauit in regnum quam antecessoribus meis propinquis mihi quoque ad augmentum sceptrum regale et gubernacula Cantwariorum concessit tunc placuit mihi ex petitione et suasione Æþelheardi archiepiscopi necnon cum licentia et consensu omnium episcoporum ac principum meorum pro honore et amore omnipotentis Dei et intercessione beati patris Augustini seu etiam pro stabilitate regni Merciorum eandem libertatem ecclesiis Dei intra Cantiam constitutis a nobis iterari atque confirmari fieri condecet sicut antea fuerat a Wyhtredo rege concessum et constitutum Iterumque eodem modob ab Æðelbaldo rege in sinodo munitum repperimus Item ego Offa rex Merciorum libero hec monasteria quorum nomina hic sunt subternotata ab omni grauitate regalium censuum seu secularium seruitutum uel etiam aliorum inferiorum personarum neque in refectione et alimonia regis nec in operibus ad regales uillulas nec in susceptione alicuius id est fæstincmenn nec canes aut accipitres neque equos uenatoresue et eorum ductores siue in pascuis camporum siluarumque ab aliquo honere usquam grauentur nisi expeditione intra Cantiam contra paganos marinos cum classis migrantibus uel in australes Saxones si necessitas cogit ac pontis constructionem et arcis munitionem contra paganos iterumque intra fines Cantwariorum sed et hec est mea petitio atque doctrina ut hec tria consentiatis que doceo ut eo stabilior hec mea libertas permaneat si uestra spontanea uoluntate hoc non negatis

Markups

Diplomatics Markup:




In nomine Iesu Christi saluatoris mundiinvocatio Ego Offa rex Merciorum anno regni mei a Deo concessi xxxv collecta sinodo in loco qui dicitur Clofeshog cum mihi Deus omnipotens pro sua pietate plus triumphauit in regnum quam antecessoribus meis propinquis mihi quoque ad augmentum sceptrum regale et gubernacula Cantwariorum concessit tunc placuit mihi ex petitione et suasione Æþelheardi archiepiscopi necnon cum licentia et consensu omnium episcoporum ac principum meorum pro honore et amore omnipotentis Dei et intercessione beati patris Augustini seu etiam pro stabilitate regni Merciorum eandem libertatem ecclesiis Dei intra Cantiam constitutis a nobis iterari atque confirmari fieri condecet sicut antea fuerat a Wyhtredo rege concessum et constitutum Iterumque eodem modob ab Æðelbaldo rege in sinodo munitum repperimus Item ego Offa rex Merciorum libero hec monasteria quorum nomina hic sunt subternotata ab omni grauitate regalium censuum seu secularium seruitutum uel etiam aliorum inferiorum personarum neque in refectione et alimonia regis nec in operibus ad regales uillulas nec in susceptione alicuius id est fæstincmenn nec canes aut accipitres neque equos uenatoresue et eorum ductores siue in pascuis camporum siluarumque ab aliquo honere usquam grauentur nisi expeditione intra Cantiam contra paganos marinos cum classis migrantibus uel in australes Saxones si necessitas cogit ac pontis constructionem et arcis munitionem contra paganos iterumque intra fines Cantwariorumexception clause sed et hec est mea petitio atque doctrina ut hec tria consentiatis que doceo ut eo stabilior hec mea libertas permaneat si uestra spontanea uoluntate hoc non negatis

Names Markup:



In nomine Iesu Christi saluatoris mundi Ego Offa rex Merciorum anno regni mei a Deo concessi xxxvdate collecta sinodo in loco qui dicitur Clofeshog cum mihi Deus omnipotens pro sua pietate plus triumphauit in regnum quam antecessoribus meis propinquis mihi quoque ad augmentum sceptrum regale et gubernacula Cantwariorum concessit tunc placuit mihi ex petitione et suasione Æþelheardi archiepiscopi necnon cum licentia et consensu omnium episcoporum ac principum meorum pro honore et amore omnipotentis Dei et intercessione beati patris Augustini seu etiam pro stabilitate regni Merciorum eandem libertatem ecclesiis Dei intra Cantiam constitutis a nobis iterari atque confirmari fieri condecet sicut antea fuerat a Wyhtredo rege concessum et constitutum Iterumque eodem modob ab Æðelbaldo rege in sinodo munitum repperimus Item ego Offa rex Merciorum libero hec monasteria quorum nomina hic sunt subternotata ab omni grauitate regalium censuum seu secularium seruitutum uel etiam aliorum inferiorum personarum neque in refectione et alimonia regis nec in operibus ad regales uillulas nec in susceptione alicuius id est fæstincmenn nec canes aut accipitres neque equos uenatoresue et eorum ductores siue in pascuis camporum siluarumque ab aliquo honere usquam grauentur nisi expeditione intra Cantiam contra paganos marinos cum classis migrantibus uel in australes Saxones si necessitas cogit ac pontis constructionem et arcis munitionem contra paganos iterumque intra fines Cantwariorum sed et hec est mea petitio atque doctrina ut hec tria consentiatis que doceo ut eo stabilior hec mea libertas permaneat si uestra spontanea uoluntate hoc non negatis