Charter Document - 03550006

Charter Document - 03550006


Charter Number: 03550006
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0675
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 7)
ASChart (S 7)

Charter:

In nomine Domini Dei et saluatoris Iesu Christi Ego Lotharius rex Cantuariorum anno regni nostri primo indictione tercia sub die kalendarum Aprilis cum concilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorum terram trium aratrorum in marisco qui appellatur Stodmerch iuxta Fordeuuicum cum pratis campis siluis fontanis paludibus fluminibus et omnibus ad eandem pertinentibus rebus in ipsa quantitate sicut antiquitus predecessores mei reges predicta libere tenuerunt abbati et monasterio beati Petri apostolorum principis quod situm est iuxta ciuitatem Dorouernis in suburbio in sempiterno possidenda concedimus et confirmamus ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum regum siue principum aut ecclesiasticarum dignitatum gradibus nefario temeritatis ausu aliquando infringere uel diminuere aliquid de donacione nostra liceat sed pro remedio anime mee et absolucione peccatorum meorum ita ut predixi famulis Dei absque aliqua lesione omnia predicta in euum stabilia permaneant Quisquis autem heredum successorumque meorum regum Cancie uel si quilibet secularium dignitatum aut etiam ecclesiasticarum de supradicta donacione quam pro eterna remuneracione anime mee omnipotenti Deo ad utilitatem famulancium ei in ius monasteriale constat esse largitum aliquid disrumpere aut immutare uel irritum facere tentauerit sciat se sine dubio omnipotenti Deo fraudem facere et proinde coram eo et sanctis angelis eius eterno anathemate reum Quicunque uero hec que largita prediximus sub pia proteccione custodierit uel Dei intuitu misericorditer auxerit sit benedictus in secula audiatque in die nouissimo tremendi examinis ab ipso iudice omnium Christo Domino eterne benediccionis uocem Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi manente igitur hac cartula in sua semper firmitate cum religiosis testibus signo dominice crucis in hoc loco qui dicitur Dorouernis stabiliter in euum confirmamus + Ego Lotharius rex Cancie suprascripta signo sancte crucis per propriam manum roboraui + Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus rogatus a rege subscripsi + Ego Adrianus abbas indignus subscripsi + Signum manus Ecca + Signum Osfridi

Markups

Diplomatics Markup:



















In nomine Domini Dei et saluatoris Iesu Christiinvocatio Ego Lotharius rex Cantuariorumwords of disposition particulars anno regni nostridate clause standard primodate clause particulars indictionedate clause standard terciadate clause particulars sub die kalendarumdate clause standard Aprilisdate clause particulars cum concilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorumconsent clause terram trium aratrorum in marisco qui appellatur Stodmerch iuxta Fordeuuicumobject of conveyance particulars cum pratis campis siluis fontanis paludibus fluminibus et omnibus ad eandem pertinentibus rebusobject of conveyance standard in ipsa quantitate sicut antiquitus predecessores mei reges predicta libere tenuerunthabendum clause standard abbati et monasterio beati Petri apostolorum principis quod situm est iuxta ciuitatem Dorouernis in suburbiograntee particulars in sempiterno possidenda concedimus et confirmamuswords of disposition standard ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum regum siue principum aut ecclesiasticarum dignitatum gradibus nefario temeritatis ausu aliquando infringere uel diminuere aliquid de donacione nostra liceatobligation sed pro remedio anime mee et absolucione peccatorum meorumpro salute clause ita ut predixi famulis Dei absque aliqua lesione omnia predicta in euum stabilia permaneantobligation Quisquis autem heredum successorumque meorum regum Cancie uel si quilibet secularium dignitatum aut etiam ecclesiasticarum de supradicta donacione quam pro eterna remuneracione anime mee omnipotenti Deo ad utilitatem famulancium ei in ius monasteriale constat esse largitum aliquid disrumpere aut immutare uel irritum facere tentauerit sciat se sine dubio omnipotenti Deo fraudem facere et proinde coram eo et sanctis angelis eius eterno anathemate reumanathema Quicunque uero hec que largita prediximus sub pia proteccione custodierit uel Dei intuitu misericorditer auxerit sit benedictus in secula audiatque in die nouissimo tremendi examinis ab ipso iudice omnium Christo Domino eterne benediccionis uocemblessing Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi manente igitur hac cartula in sua semper firmitate cum religiosis testibus signo dominice crucis in hoc loco qui dicitur Dorouernis stabiliter in euum confirmamuscorroboration +witness clause standard Ego Lotharius rex Canciewitness clause particulars suprascripta signo sancte crucis per propriam manum roborauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopuswitness clause particulars rogatus a rege subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Ego Adrianus abbas indignuswitness clause particulars subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Signum manus Eccawitness clause particulars +witness clause standard Signum Osfridiwitness clause particulars

Names Markup:



In nomine Domini Dei et saluatoris Iesu Christi Ego Lotharius rex Cantuariorum anno regni nostri primo indictione tercia sub die kalendarum Aprilisdate cum concilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorum terram trium aratrorum in marisco qui appellatur Stodmerch iuxta Fordeuuicum cum pratis campis siluis fontanis paludibus fluminibus et omnibus ad eandem pertinentibus rebus in ipsa quantitate sicut antiquitus predecessores mei reges predicta libere tenuerunt abbati et monasterio beati Petri apostolorum principis quod situm est iuxta ciuitatem Dorouernis in suburbio in sempiterno possidenda concedimus et confirmamus ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum regum siue principum aut ecclesiasticarum dignitatum gradibus nefario temeritatis ausu aliquando infringere uel diminuere aliquid de donacione nostra liceat sed pro remedio anime mee et absolucione peccatorum meorum ita ut predixi famulis Dei absque aliqua lesione omnia predicta in euum stabilia permaneant Quisquis autem heredum successorumque meorum regum Cancie uel si quilibet secularium dignitatum aut etiam ecclesiasticarum de supradicta donacione quam pro eterna remuneracione anime mee omnipotenti Deo ad utilitatem famulancium ei in ius monasteriale constat esse largitum aliquid disrumpere aut immutare uel irritum facere tentauerit sciat se sine dubio omnipotenti Deo fraudem facere et proinde coram eo et sanctis angelis eius eterno anathemate reum Quicunque uero hec que largita prediximus sub pia proteccione custodierit uel Dei intuitu misericorditer auxerit sit benedictus in secula audiatque in die nouissimo tremendi examinis ab ipso iudice omnium Christo Domino eterne benediccionis uocem Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi manente igitur hac cartula in sua semper firmitate cum religiosis testibus signo dominice crucis in hoc loco qui dicitur Dorouernis stabiliter in euum confirmamus + Ego Lotharius rex Cancie suprascripta signo sancte crucis per propriam manum roboraui + Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus rogatus a rege subscripsi + Ego Adrianus abbas indignus subscripsi + Signum manus Ecca + Signum Osfridi