Charter Document - 03511034

Charter Document - 03511034


Charter Number: 03511034
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0995
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1458)
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p304)

Charter:

Rex Aethelberhtus primum hereditauerat de Uuldaham apostolum Sanctum Andream et Ecclesiam suam in Hrofecestra Eterno iure et commisit illud manerium Eardulfo episcopo Hrofensi ad custodiendum et eius successoribus Igitur in manibus successorum ablatum est iterum apostolo et Eccles s in manus regum ita quod plures reges unus post alterum habuerunt illud postea usque ad tempus regis Eadmundi Tunc quidam probus homo nomine Ælfstanus emit illud a rege Eadmundo et dedit ei pro illo centum duodecim mancas auri et xxx libras denariorum Huius pecun maiorem partem dedit postea ipsi regi Ælfegus filius ipsius Ælfstani Postea mortuo rege Eadmundo Eadredus rex hereditauit inde predictum Ælfstanum in Eternam hereditatem Itaque post mortem huius Ælfstani prefatus Ælfegus qui regi Eadmundo dederat maiorem partem pecunie pro patre suo propter Uuldeham successit huic Ælfstano in hereditatem Qui statim conclusit et omnino confimauit totum quod pater suus in uita sua fecerat Hic autem fratri suo Ælfrico et terras atque pecunias patris sui ita plene subtraxit quod ipse Ælfricus nichil omnino inde poterat habere nisi seruitio illud ab eo promeruisset quemadmodum quilibet extraneus Tamen pcogitatus tandem Ælfegus propter consanguinitatis fraternitatem concessit illi Earhetham et Cræiam et Æinesfordam et Uuldeham in diebus ui sue tantum in prestito solummodo Itaque mortuo Ælfrico Ælfegus statum accepit omnia prestita sua que fratri suo uiuenti prestiterat Ælfricus autem habuit filium nomine Eadricum Ælfegus uero non habuit Et ideo Ælfegus concessit illi Eadrico Earhetham et Cræiam et Uuldeham et retinuit in manu sua Æinesford Mortuus est autem ipse Eadricus absque commendatione uel distributione rerum suarum tunc iterum Ælfegus accepit prestita sua omnia Habebat etiam ipse Eadricus uxorem et non liberos Hac de causa concessit Ælfegum illi uidue donum dotis sue tantum quod ei dederat Eadricus quando eam primum accepit uxorem in Cræia Et tunc remansit Litelbroc et Uuldeham in prestito suo Postea quando ei uisum et placitum fuit accepit firmam suam in Uuldeham et in aliis uolebat similiter facere sed iterum infirmatus est Et quia infirmatus est ualde misit ilico ad archiepiscopum Dunstanum ut ueniret ad eum Qui absque mora uenit ad eum et locutus est ei in loco illo qui uocatur Scelfa Ibi coram archiepiscopo fecit Ælfegus commendationem siue distributionem omnium rerum suarum et constituit unam partem Ecclesie Christi Cantuarie et alteram partem Ecclesie Sancti Andree et terciam partem uxori sue Postea fuit quidam Leofsunu qui uxorem Eadrici nepotis Ælfegi relictam accepit sibi in uxorem Et per ipsam mulierem inpit frangere constitutiones Ælfegi quas fecerat coram archiepiscopo et uituperare archiepiscopum et testimonium eius irritum facere Tandem multa stimulatus cupidine cum illa muliere sua quasi quadam securitate illius uxoris sue inductus intrauit in terras illas absque consilio et iudicio sapientum uirorum Quod ubi archiepiscopus audiuit sine omni mora induxit statim calumniam proprietatis in omnem distributionem Ælfegi cui ipsemet affuit et que per eum facta fuerat Diem ergo placiti huius rei constituit archiepiscopus apud Erhetham per testimonium Ælfstani episcopi Lundonie et Ælfstani episcopi Hrofescestre et totius conuentus canonicorum Lundonie et totius conuentus Ecclesie Christi Cantuarie et omnium orientalium et occidentalium Cantie et Uulfsii presbyteri qui tunc uocatus est scirman id est iudex comitatus et Brihtuualdi de Mæreuurtha Ad ultimum ita notificatum est in Suðseaxa et in Westseaxa et in Middelseaxa et in Eastseaxa quod archiepiscopus Dunstanus cum libris Ecclesiastici iuris et signo crucis Christi quam suis manibus tenebat sui solius iuramento acquisiuit in Eternam hereditatem deo et Sancto Andree apostolo omnes terras illas quas Leofsunu sibi usurpabat Ipsum uero iuramentum archiepiscopi accepit Uulfsi scirman id est iudex prouincie ad opus regis quandoquidem ipse Leofsunu illud suscipere nolebat Insuper ad hoc perficiendum fuit hoc quoque maxmum adiumentum temporibusque futuris maximum securitatis probamentum quod decies centum uiri electissimi ex omnibus illis supradictis comitatibus iurauerunt post archiepiscopum in ipsa cruce Christi ratum et Eter memorie stabile fore sacramentum quod archiepiscopus iurauerat