Charter Document - 03510015
| Charter Number: | 03510015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Rochester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0765 - 0785 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 37) University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p262) |
Charter:
De Hallingas + In nomine domini saluatoris nostri Iesu Christi Omnem igitur hominem sicut frequenter celesti magisterio adhortante didicimus qui sub Christiana religione uite celestis premia consequi desiderat necesse est ut in presenti pietatis insistat operibus et terrenis rebus atque transitoriis in quantum deo largiente sufficiat sibimet eterna mercatur bona suasque preces ad diuinam peruenire clementiam cotidie citius per hoc faciat Quod ipse aliorum in suis necessitatibus libenter exaudiat attentius reminiscens quod quibusque religiosis postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior merces secundum inuisibile postmodum tribuetur Quamobrem ego Egcberth rex Cantie tibi dilectissimo episcopo Dioran atque tue ecclesie que in honore Sancti Andreae apostoli consecrata est pro remedio anime mee cum consensu meorum optimatum atque principum terram iuris mei decem aratrorum in loco ubi nominatur Hallingas cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus iuxta terminos indigenis certissimos cum campis siluis pratis paludibus piscationibus uenationibus aucupationibus libenter tenendam possidendamque concedo ita ut quicquid de ea agere uolueris liberam per omnia in perpetuo potestatem teneas Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus At uero ut hanc donationem meam quilibet hominum aliquando non possit irritam facere manu propria signum sancte crucis subtus in hac pagina facere curaui testesque religiosos ut idipsum facerent adhibeo Adiectis denberis in commune saltu Bixle Speldhirst Meredæn ðær be eastan et Rusteuuellæ et Teppanhyse + Ego Egcberhtus rex hanc donationem a me factam signo sancte crucis roboraui + Ego Heaberhtus rex signo sancte crucis roboraui et subscripsi + Ego Iaenberhtus archiepiscopus gratia dei consensi et subscripsi + Signum manus Eangisli + Signum manus Udan + Signum manus Balthardi + Signum manus Egesnothi + Signum manus Uban + Signum manus Tyccan + Signum manus Heardraedi + Signum manus Uuiohtnothi + Signum manus Coenberhti Termini locorum Sunt autem termini a loco qui uocatur Hrofesbreta usque in arborem qui uocatur Cutues ac et inde uia recta per medium campum que appellatur Hiuetinhamstedi usque in locum qui dicitur Hallesmeri et inde circumit per locum qui uocatur Heortleagu usque in flumen Medeuuæge
Markups
Diplomatics Markup:
De Hallingasrubric + In nomine domini saluatoris nostri Iesu Christiinvocatio Omnem igitur hominem sicut frequenter celesti magisterio adhortante didicimus qui sub Christiana religione uite celestis premia consequi desiderat necesse est ut in presenti pietatis insistat operibus et terrenis rebus atque transitoriis in quantum deo largiente sufficiat sibimet eterna mercatur bona suasque preces ad diuinam peruenire clementiam cotidie citius per hoc faciat Quod ipse aliorum in suis necessitatibus libenter exaudiat attentius reminiscens quod quibusque religiosis postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior merces secundum inuisibile postmodum tribueturarenga Quamobremwords of disposition standard ego Egcberth rex Cantiewords of disposition particulars tibi dilectissimo episcopo Dioran atque tue ecclesie que in honore Sancti Andreae apostoli consecrata estgrantee particulars pro remedio anime meepro salute clause cum consensu meorum optimatum atque principumconsent clause terram iuris mei decem aratrorum in loco ubi nominatur Hallingasobject of conveyance particulars cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus iuxta terminos indigenis certissimos cum campis siluis pratis paludibus piscationibus uenationibus aucupationibusobject of conveyance standard libenter tenendam possidendamque concedowords of disposition standard ita ut quicquid de ea agere uolueris liberam per omnia in perpetuo potestatem teneashabendum clause standard Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum et in futuro perpetuam cum omnibus sanctisblessing Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatusanathema At uero ut hanc donationem meam quilibet hominum aliquando non possit irritam facere manu propria signum sancte crucis subtus in hac pagina facere curaui testesque religiosos ut idipsum facerent adhibeocorroboration Adiectis denberis in commune saltu Bixle Speldhirst Meredæn ðær be eastan et Rusteuuellæ et Teppanhyseclausulae +witness clause standard Ego Egcberhtus rexwitness clause particulars hanc donationem a me factam signo sancte crucis roborauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Heaberhtus rexwitness clause particulars signo sancte crucis roboraui et subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Ego Iaenberhtus archiepiscopus gratia deiwitness clause particulars consensi et subscripsiwitness clause standard + Signum manuswitness clause standard Eangisliwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Udanwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Balthardiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Egesnothiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Ubanwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Tyccanwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Heardraediwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Uuiohtnothiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Coenberhtiwitness clause particulars Termini locorum Sunt autem termini a loco qui uocatur Hrofesbreta usque in arborem qui uocatur Cutues ac et inde uia recta per medium campum que appellatur Hiuetinhamstedi usque in locum qui dicitur Hallesmeri et inde circumit per locum qui uocatur Heortleagu usque in flumen Medeuuægeland extent
Names Markup:
De Hallingas + In nomine domini saluatoris nostri Iesu Christi Omnem igitur hominem sicut frequenter celesti magisterio adhortante didicimus qui sub Christiana religione uite celestis premia consequi desiderat necesse est ut in presenti pietatis insistat operibus et terrenis rebus atque transitoriis in quantum deo largiente sufficiat sibimet eterna mercatur bona suasque preces ad diuinam peruenire clementiam cotidie citius per hoc faciat Quod ipse aliorum in suis necessitatibus libenter exaudiat attentius reminiscens quod quibusque religiosis postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis qui praecatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc impertitur et illis qui concessores existunt pro impertito opere pietatis uberior merces secundum inuisibile postmodum tribuetur Quamobrem ego Egcberth rex Cantie tibi dilectissimo episcopo Dioran atque tue ecclesie que in honore Sancti Andreae apostoli consecrata est pro remedio anime mee cum consensu meorum optimatum atque principum terram iuris mei decem aratrorum in loco ubi nominatur Hallingas cum omnibus scilicet ad eam pertinentibus rebus iuxta terminos indigenis certissimos cum campis siluis pratis paludibus piscationibus uenationibus aucupationibus libenter tenendam possidendamque concedo ita ut quicquid de ea agere uolueris liberam per omnia in perpetuo potestatem teneas Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus At uero ut hanc donationem meam quilibet hominum aliquando non possit irritam facere manu propria signum sancte crucis subtus in hac pagina facere curaui testesque religiosos ut idipsum facerent adhibeo Adiectis denberis in commune saltu Bixle Speldhirst Meredæn ðær be eastan et Rusteuuellæ et Teppanhyse + Ego Egcberhtus rexname hanc donationem a me factam signo sancte crucis roboraui + Ego Heaberhtus rex signo sancte crucis roboraui et subscripsi + Ego Iaenberhtus archiepiscopus gratia dei consensi et subscripsi + Signum manus Eangisli + Signum manus Udan + Signum manus Balthardi + Signum manus Egesnothi + Signum manus Uban + Signum manus Tyccan + Signum manus Heardraedi + Signum manus Uuiohtnothi + Signum manus Coenberhti Termini locorum Sunt autem termini a loco qui uocatur Hrofesbreta usque in arborem qui uocatur Cutues ac et inde uia recta per medium campum que appellatur Hiuetinhamstedi usque in locum qui dicitur Hallesmeri et inde circumit per locum qui uocatur Heortleagu usque in flumen Medeuuæge
