Charter Document - 03510012

Charter Document - 03510012


Charter Number: 03510012
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0788
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 129)
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p269)

Charter:

De Trottesclyua + In nomine dei summi et saluatoris nostri Iesu Christi ipsoque in perpetuo regnante disponenteque suauiter omnia terrena quoque sceptra et regalia iura temporaliter distribuerit Unde et ego Offa rex Merciorum aliquam terram pro remedio et salute anime mee tradam id est sex aratrorum ubi nominatur Trottesclib ad ecclesiam beati Andreae apostoli et ad episcopium castelli quod nominatur Hrofesceaster ubi beatus Paulinus pausat quam etiam episcopalem sedem modo in presenti rite regit Uuaermundus religiosus antistes Hanc itaque supradictam terram ad hanc condicionem perpetualiter habendam et possidendam concedo cum omnibus ad eam rite pertinentibus rebus cum campis siluis pascuis pratis pastinationibus et cum propriis terminis Huius autem telluris termini sunt isti ab oriente et a meridie Boerlingas ab occidente Uurotaham ab aquilone Meapaham Ad hanc quoque terram pertinent in diuersis locis porcorum pastus id est uuealdbaera ubi dicitur Holenspic bi suðan ee Eppanhrycg non longe ab eo loco Langanhrycg Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit nouerit se quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum Manente hac cartula in sua nichilominus firmitate propria manu signaculo crucis Christi roborare curaui et testes religiosos et consentientes id ipsum agentes adhibui quorum nomina cum propriis cruciculis infra adnotentur Actum anno dominice incarnationis dcclxxxviii + Ego Offa rex Merciorum hanc suprascriptam donationem meam hoc signum crucis impressi + Ego Ecgfrid rex Merciorum testis consentiens subscripsi + Ego Cynedrith regina consensi et subscripsi + Ego Iaenberhtus gratia dei archiepiscopus signum crucis Christi impressi + Ego Hygeberht archiepiscopus subscripsi + Ego Ceoluulf episcopus subscripsi + Signum manus Brordani prefecti + Signum manus Berhtuualdi + Signum manus Eadbaldi + Signum manus Ceolmundi

Markups

Diplomatics Markup:


















De Trottesclyuarubric + In nomine dei summi et saluatoris nostri Iesu Christi ipsoque in perpetuo regnante disponenteque suauiter omnia terrena quoque sceptra et regalia iura temporaliter distribueritinvocatio Unde etwords of disposition standard ego Offa rex Merciorumwords of disposition particulars aliquam terramobject of conveyance particulars pro remedio et salute anime meepro salute clause tradamwords of disposition standard id est sex aratrorum ubi nominatur Trottesclibobject of conveyance particulars ad ecclesiam beati Andreae apostoli et ad episcopium castelli quod nominatur Hrofesceaster ubi beatus Paulinus pausat quam etiam episcopalem sedem modo in presenti rite regit Uuaermundus religiosus antistesgrantee particulars Hanc itaque supradictam terramhabendum clause particulars ad hanc condicionem perpetualiter habendam et possidendam concedohabendum clause standard cum omnibus ad eam rite pertinentibus rebus cum campis siluis pascuis pratis pastinationibus et cum propriis terminisobject of conveyance standard Huius autem telluris termini sunt isti ab oriente et a meridie Boerlingas ab occidente Uurotaham ab aquilone Meapaham Ad hanc quoque terram pertinent in diuersis locis porcorum pastus id est uuealdbaera ubi dicitur Holenspic bi suðan ee Eppanhrycg non longe ab eo loco Langanhrycgland extent Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit nouerit se quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum Manente hac cartula in sua nichilominus firmitateanathema propria manu signaculo crucis Christi roborare curaui et testes religiosos et consentientes id ipsum agentes adhibui quorum nomina cum propriis cruciculis infra adnotenturwitness clause standard Actum anno dominice incarnationisdate clause standard dcclxxxviiidate clause particulars +witness clause standard Ego Offa rex Merciorumwitness clause particulars hanc suprascriptam donationem meam hoc signum crucis impressiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ecgfrid rex Merciorum testis consentienswitness clause particulars subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Ego Cynedrith reginawitness clause particulars consensi et subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Ego Iaenberhtus gratia dei archiepiscopuswitness clause particulars signum crucis Christi impressiwitness clause standard +witness clause standard Ego Hygeberht archiepiscopuswitness clause particulars subscripsiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ceoluulf episcopuswitness clause particulars subscripsiwitness clause standard + Signum manuswitness clause standard Brordani prefectiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Berhtuualdiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Eadbaldiwitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Ceolmundiwitness clause particulars

Names Markup:



De Trottesclyua + In nomine dei summi et saluatoris nostri Iesu Christi ipsoque in perpetuo regnante disponenteque suauiter omnia terrena quoque sceptra et regalia iura temporaliter distribuerit Unde et ego Offa rex Merciorum aliquam terram pro remedio et salute anime mee tradam id est sex aratrorum ubi nominatur Trottesclib ad ecclesiam beati Andreae apostoli et ad episcopium castelli quod nominatur Hrofesceaster ubi beatus Paulinus pausat quam etiam episcopalem sedem modo in presenti rite regit Uuaermundus religiosus antistes Hanc itaque supradictam terram ad hanc condicionem perpetualiter habendam et possidendam concedo cum omnibus ad eam rite pertinentibus rebus cum campis siluis pascuis pratis pastinationibus et cum propriis terminis Huius autem telluris termini sunt isti ab oriente et a meridie Boerlingas ab occidente Uurotaham ab aquilone Meapaham Ad hanc quoque terram pertinent in diuersis locis porcorum pastus id est uuealdbaera ubi dicitur Holenspic bi suðan ee Eppanhrycg non longe ab eo loco Langanhrycg Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit nouerit se quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum Manente hac cartula in sua nichilominus firmitate propria manu signaculo crucis Christi roborare curaui et testes religiosos et consentientes id ipsum agentes adhibui quorum nomina cum propriis cruciculis infra adnotentur Actum anno dominice incarnationis dcclxxxviiidate + Ego Offa rex Merciorum hanc suprascriptam donationem meam hoc signum crucis impressi + Ego Ecgfrid rex Merciorum testis consentiens subscripsi + Ego Cynedrith regina consensi et subscripsi + Ego Iaenberhtus gratia dei archiepiscopus signum crucis Christi impressi + Ego Hygeberht archiepiscopus subscripsi + Ego Ceoluulf episcopus subscripsi + Signum manus Brordani prefecti + Signum manus Berhtuualdi + Signum manus Eadbaldi + Signum manus Ceolmundi