Charter Document - 03510002

Charter Document - 03510002


Charter Number: 03510002
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Remission
Date: 0733
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 88)
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p248)

Charter:

+ In nomine domini dei saluatoris nostri Iesu Christi si ea quæ quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uideretur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non inmerito plurimi petunt ut que eis conlata dinoscuntur paginaliter confirmentur quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis quæ precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc inpertitur et illis qui concessores existunt pro inpertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur quam ob rem ego Ethilbaldus rex Merciorum presentibus litteris indico me dedisse pro anima mea Alduulfo episcopo ecclesiæque beati Andreæ apostoli quam gubernat unius nauis siue illa proprie ipsius siue cuiuslibet alterius hominis sit incessum id est uectigal mihi et antecessoribus meis iure regio in portu Lundoniæ usque hactenus conpetentem quemammodum mansuetudinem nostram rogauit quæ donatio ut in perpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel teloniariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat aut possit adducere manu proprio signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam quisquis igitur id quod pro anima mea donaui aut donatum est inlibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate actum mense septembrio die indictionis ii anno regni nostri xvii + Ego Aethilbald rex subscripsi + Ego Danihel episcopus scripsi + Signum manus Oba + Signum manus Sigibed

Markups

Diplomatics Markup:
















+ In nomine domini dei saluatoris nostri Iesu Christiinvocatio si ea quæ quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uideretur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non inmerito plurimi petunt ut que eis conlata dinoscuntur paginaliter confirmentur quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis quæ precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc inpertitur et illis qui concessores existunt pro inpertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribueturarenga quam ob remwords of disposition standard ego Ethilbaldus rex Merciorumwords of disposition particulars presentibus litteris indico me dedissewords of disposition standard pro anima meapro salute clause Alduulfo episcopo ecclesiæque beati Andreæ apostoli quam gubernatgrantee particulars unius nauis siue illa proprie ipsius siue cuiuslibet alterius hominis sit incessum id est uectigal mihi et antecessoribus meis iure regio in portu Lundoniæobject of conveyance particulars usque hactenus conpetentem quemammodum mansuetudinem nostram rogauitwords of disposition standard quæ donatio ut in perpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel teloniariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat aut possit adducere manu proprio signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petamcorroboration quisquis igitur id quod pro anima mea donaui aut donatum est inlibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futurablessing si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitateanathema actum mensedate clause standard septembriodate clause particulars die indictionisdate clause standard iidate clause particulars anno regni nostridate clause standard xviidate clause particulars +witness clause standard Ego Aethilbald rexwitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Danihel episcopuswitness clause particulars scripsi + Signum manuswitness clause standard Obawitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Sigibedwitness clause particulars

Names Markup:



+ In nomine domini dei saluatoris nostri Iesu Christi si ea quæ quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uideretur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non inmerito plurimi petunt ut que eis conlata dinoscuntur paginaliter confirmentur quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis quæ precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc inpertitur et illis qui concessores existunt pro inpertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur quam ob rem ego Ethilbaldus rex Merciorum presentibus litteris indico me dedisse pro anima mea Alduulfo episcopo ecclesiæque beati Andreæ apostoli quam gubernat unius nauis siue illa proprie ipsius siue cuiuslibet alterius hominis sit incessum id est uectigal mihi et antecessoribus meis iure regio in portu Lundoniæ usque hactenus conpetentem quemammodum mansuetudinem nostram rogauit quæ donatio ut in perpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel teloniariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat aut possit adducere manu proprio signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam quisquis igitur id quod pro anima mea donaui aut donatum est inlibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate actum mense septembrio die indictionis ii anno regni nostri xviidate + Ego Aethilbald rex subscripsi + Ego Danihel episcopus scripsi + Signum manus Oba + Signum manus Sigibed