Charter Document - 03500015
| Charter Number: | 03500015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Peterborough Abbey |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1016 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 947) |
Charter:
+ In nomine almae trinitatis et indiuiduae unitatis patris et filii et spiritus sancti quibus est una essentia par deitas et indiuisa maiestas communis apex trinitas in nomine unitas in deitate aeternus ante omnia saecula in fine saeculi homo factus ex uirgine ut nos redimeret quos creauit Ideoque necesse est ut in istis transitoriis ac fugitiuis opibus adquiramus nobis in coelis manentem substantiam quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec meus percipere potuit humana Cuius praedestinatione iccirco ego Eadmundus æðeling rex pro amore redemptoris nostri et propter nomen sanctum qui dixit Date et dabitur uobis ideoque nunc donabo deo omnipotenti exiguum munus ruricole in loco qui ab incolis uocitatur æt Pegecyrcan in perpetua haereditate ad locum quod dicitur Nouum monasterium sanctae trinitatis ac genitricis domini nostri atque omnium sanctorum pro redemptione animae meae et coniugis meae et pro anima Siuerði id est unam mansam et dimidiam in supradicta uilla et tres perticas in uilla quae dicitur Wealtun Ita habeant sicut Siuerðus habebat in uita in longitudine et in latitudine in magnis et in modicis rebus campis pascuis pratis siluis theloneum aquarum piscationem in paludibus Sit autem praedictum rus liberum ab omni seruili tributo saeculariumque seruitiumque exinanitum tribus exceptis rata uidelicet expeditione et pontis arcisue restauratione Praecipioque in nomine sancti saluatoris tam nobis uiuentibus quam etiam qui christianitatis nomine et in diuinae agnitionis fide censentur ut huius libertatis statuta ad irrita deducere quispiam minime praesumat Quisquis autem beneuola mente hanc nostram donationem et elemosinam amplificare satagerit in hoc praesenti saeculo uitae illius prospera foeliciter augeantur et aeternae uitae gaudia aeterna succedant Si quis autem diabolica illectus prauitate et hoc donum in aliud quam quod constituimus peruertere molitus fuerit maneat aeternaliter retrusus inter flammiuomas aestuantis gehennae incorruptiones lugubre sibi solium uendicans inter tres nefandissimos proditores Christi Iudam Annan et Caiphan et in Satanae faucibus maneat deglutiendus omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur nisi hic digna satisfactione emendare curauerit quod contra nostrum decretum inique commisit
Markups
Diplomatics Markup:
+ In nomine almae trinitatis et indiuiduae unitatis patris et filii et spiritus sancti quibus est una essentia par deitas et indiuisa maiestas communis apex trinitas in nomine unitas in deitate aeternus ante omnia saecula in fine saeculi homo factus ex uirgine ut nos redimeret quos creauitinvocatio Ideoque necesse est ut in istis transitoriis ac fugitiuis opibus adquiramus nobis in coelis manentem substantiam quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec meus percipere potuit humana Cuius praedestinatione iccircoarenga ego Eadmundus æðeling rexwords of disposition particulars pro amore redemptoris nostri et propter nomen sanctum qui dixit Date et dabitur uobispro salute clause ideoque nunc donabo deo omnipotentiwords of disposition standard exiguum munus ruricole in loco qui ab incolis uocitatur æt Pegecyrcanobject of conveyance particulars in perpetua haereditatewords of disposition standard ad locum quod dicitur Nouum monasterium sanctae trinitatis ac genitricis domini nostri atque omnium sanctorumgrantee particulars pro redemptione animae meae et coniugis meae et pro anima Siuerðipro salute clause id est unam mansam et dimidiam in supradicta uilla et tres perticas in uilla quae dicitur Wealtunobject of conveyance particulars Ita habeant sicut Siuerðus habebat in uitahabendum clause standard in longitudine et in latitudine in magnis et in modicis rebus campis pascuis pratis siluis theloneum aquarum piscationem in paludibusobject of conveyance standard Sit autem praedictum rus liberum ab omni seruili tributo saeculariumque seruitiumque exinanitumexemption tribus exceptis rata uidelicet expeditione et pontis arcisue restaurationeexception clause Praecipioque in nomine sancti saluatoris tam nobis uiuentibus quam etiam qui christianitatis nomine et in diuinae agnitionis fide censentur ut huius libertatis statuta ad irrita deducere quispiam minime praesumatobligation Quisquis autem beneuola mente hanc nostram donationem et elemosinam amplificare satagerit in hoc praesenti saeculo uitae illius prospera foeliciter augeantur et aeternae uitae gaudia aeterna succedantblessing Si quis autem diabolica illectus prauitate et hoc donum in aliud quam quod constituimus peruertere molitus fuerit maneat aeternaliter retrusus inter flammiuomas aestuantis gehennae incorruptiones lugubre sibi solium uendicans inter tres nefandissimos proditores Christi Iudam Annan et Caiphan et in Satanae faucibus maneat deglutiendus omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur nisi hic digna satisfactione emendare curauerit quod contra nostrum decretum inique commisitanathema
Names Markup:
+ In nomine almae trinitatis et indiuiduae unitatis patris et filii et spiritus sancti quibus est una essentia par deitas et indiuisa maiestas communis apex trinitas in nomine unitas in deitate aeternus ante omnia saecula in fine saeculi homo factus ex uirgine ut nos redimeret quos creauit Ideoque necesse est ut in istis transitoriis ac fugitiuis opibus adquiramus nobis in coelis manentem substantiam quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec meus percipere potuit humana Cuius praedestinatione iccirco ego Eadmundus æðeling rexname pro amore redemptoris nostri et propter nomen sanctum qui dixit Date et dabitur uobis ideoque nunc donabo deo omnipotenti exiguum munus ruricole in loco qui ab incolis uocitatur æt Pegecyrcan in perpetua haereditate ad locum quod dicitur Nouum monasterium sanctae trinitatis ac genitricis domini nostri atque omnium sanctorum pro redemptione animae meae et coniugis meae et pro anima Siuerði id est unam mansam et dimidiam in supradicta uilla et tres perticas in uilla quae dicitur Wealtun Ita habeant sicut Siuerðus habebat in uita in longitudine et in latitudine in magnis et in modicis rebus campis pascuis pratis siluis theloneum aquarum piscationem in paludibus Sit autem praedictum rus liberum ab omni seruili tributo saeculariumque seruitiumque exinanitum tribus exceptis rata uidelicet expeditione et pontis arcisue restauratione Praecipioque in nomine sancti saluatoris tam nobis uiuentibus quam etiam qui christianitatis nomine et in diuinae agnitionis fide censentur ut huius libertatis statuta ad irrita deducere quispiam minime praesumat Quisquis autem beneuola mente hanc nostram donationem et elemosinam amplificare satagerit in hoc praesenti saeculo uitae illius prospera foeliciter augeantur et aeternae uitae gaudia aeterna succedant Si quis autem diabolica illectus prauitate et hoc donum in aliud quam quod constituimus peruertere molitus fuerit maneat aeternaliter retrusus inter flammiuomas aestuantis gehennae incorruptiones lugubre sibi solium uendicans inter tres nefandissimos proditores Christi Iudam Annan et Caiphan et in Satanae faucibus maneat deglutiendus omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur nisi hic digna satisfactione emendare curauerit quod contra nostrum decretum inique commisit
