Charter Document - 03490023
Charter Number: | 03490023 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Malmesbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0904 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1205a) eSawyer (S 1205a) |
Charter:
Uniuersis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus regibus episcopis comitibus abbatibus baronibus militibus et uniuersis sancte Dei ecclesie ordinatorum gradibus Ordl[a]fus peccator utriusque uite beatitudinem Ego peccator Ordlafus omnibus uobis notum facio quod in nomine Dei saluatoris nostri terram emptam a quodam olim ministro Elfredi regis nomine Dudi in loco qui dicitur Ceollanwurd domino meo gloriosissimo Eadwardo consentiente necnon et eius optimatibus qui ei in presentia tunc aderant pro salute et remedio anime mee familie Deo seruientium in loco nuncupato antiquo uocabulo Mailduberi nostro autem Maldubesburg concedo imperpetuo Est autem aliquantulum terre quatuor uidelicet casatorum ad eandem ecclesiam pertinentium Quam quidem Elfredus rex una cum consensu uenerabilis familie Maildeubiensis ecclesie cuidam ut prememoratus sum ministro suo nomine Dudi de quo illam emi dederat ne illa de causa aliquis suorum illam sibi adoptet et prememoratam ecclesiam calumpniis perturbet hincque regis optimatumque suorum suffragiis siue peccunia meum frustretur donum Wulfsigum illius diocesis episcopum adiui et ab illo ad doni mei confirmationem hunc sequentem impetraui fauorem Ego Wulfsigus indignus episcopus rogatu uenerabilis Ordlafi comitis terram que uocatur Ceollanwurd quam pro salute et redemptione anime sue familie ecclesie que antiquo uocabulo Mailduberi uocatur nostro autem Maildubesburg in dono perpetuo concessit sub anathemate imperpetuum dominium illius ecclesie confirmo et constituo ita ut nullus nec etiam eiusdem ecclesie abbas presumat aliquando seu prece seu precio in franco feudo illam alicui dare Quod qui presumpserit ex auctoritate Dei saluatoris nostri et beate eiusdem Dei genetricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum illum anathematizizo et a communione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi Dei et saluatoris nostri sed et a consortio et ab unitate sancte ecclesie et totius Christianitatis illum excipio cum Iuda Scarioth et Caipha Pilato et Symone Mago sine fine cremandum in gehenne incendio nisi reatum suum correxerit Deumque satisfactione pacauerit Nec sic adquieui Post trium annorum curricula Lundoniam ubi concilium tredecim episcoporum presente gloriosissimo domino meo rege prenominato et E metropolitano episcopo consedit ueni et iterum pristinam doni mei confirmationem ab auctoritate eiusdem metropolitani episcopi E simulque aliorum omnium confirmatam uotis et benedictionibus consecratam recepi Quam ideo scripto assignari memorie iussi ne quis aliquando hoc interdicto precognito uel eiusdem ecclesie abbas uel rex aliquis ne[c] regni prepotens per sugestionem alicuius secularis illam terram sibi adoptantis in prememoratum anime incidat periculum Nouissime autem mea benedictio et maledictio sequetur Consentientibus huic cartule perpetua pax maneat in superis Contradicentibus uero heu et ue et pars cum inferis nisi in presenti cum satisfactione emendent Fiat fiat Amen
Markups
Diplomatics Markup:
Uniuersis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus regibus episcopis comitibus abbatibus baronibus militibus et uniuersis sancte Dei ecclesie ordinatorum gradibusintitulatio-salutatio standard Ordl[a]fus peccatorintitulatio-salutatio particulars utriusque uite beatitudinemintitulatio-salutatio standard Ego peccator Ordlafuswords of disposition particulars omnibus uobis notum facio quodnotification in nomine Dei saluatoris nostriinvocatio terramobject of conveyance standard emptam a quodam olim ministro Elfredi regis nomine Dudinarration in loco qui dicitur Ceollanwurdobject of conveyance particulars domino meo gloriosissimo Eadwardo consentiente necnon et eius optimatibus qui ei in presentia tunc aderantconsent clause pro salute et remedio anime meepro salute clause familie Deo seruientium in loco nuncupato antiquo uocabulo Mailduberi nostro autem Maldubesburggrantee particulars concedo imperpetuowords of disposition standard Est autem aliquantulum terre quatuor uidelicet casatorum ad eandem ecclesiam pertinentium Quam quidem Elfredus rex una cum consensu uenerabilis familie Maildeubiensis ecclesie cuidam ut prememoratus sum ministro suo nomine Dudi de quo illam emi dederat ne illa de causa aliquis suorum illam sibi adoptet et prememoratam ecclesiam calumpniis perturbet hincque regis optimatumque suorum suffragiis siue peccunia meum frustretur donum Wulfsigum illius diocesis episcopum adiui et ab illo ad doni mei confirmationem hunc sequentem impetraui fauorem Ego Wulfsigus indignus episcopus rogatu uenerabilis Ordlafi comitis terram que uocatur Ceollanwurd quam pro salute et redemptione anime sue familie ecclesie que antiquo uocabulo Mailduberi uocatur nostro autem Maildubesburg in dono perpetuo concessit sub anathemate imperpetuum dominium illius ecclesie confirmo et constituo ita ut nullus nec etiam eiusdem ecclesie abbas presumat aliquando seu prece seu precio in franco feudo illam alicui dare Quod qui presumpserit ex auctoritate Dei saluatoris nostri et beate eiusdem Dei genetricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum illum anathematizizo et a communione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi Dei et saluatoris nostri sed et a consortio et ab unitate sancte ecclesie et totius Christianitatis illum excipio cum Iuda Scarioth et Caipha Pilato et Symone Mago sine fine cremandum in gehenne incendio nisi reatum suum correxerit Deumque satisfactione pacauerit Nec sic adquieui Post trium annorum curricula Lundoniam ubi concilium tredecim episcoporum presente gloriosissimo domino meo rege prenominato et E metropolitano episcopo consedit ueni et iterum pristinam doni mei confirmationem ab auctoritate eiusdem metropolitani episcopi E simulque aliorum omnium confirmatam uotis et benedictionibus consecratam recepi Quam ideo scripto assignari memorie iussi ne quis aliquando hoc interdicto precognito uel eiusdem ecclesie abbas uel rex aliquis ne[c] regni prepotens per sugestionem alicuius secularis illam terram sibi adoptantis in prememoratum anime incidat periculumnarration Nouissime autem mea benedictio et maledictio sequeturclausulae Consentientibus huic cartule perpetua pax maneat in superisblessing Contradicentibus uero heu et ue et pars cum inferis nisi in presenti cum satisfactione emendent Fiat fiat Amenanathema
Names Markup:
Uniuersis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus regibus episcopis comitibus abbatibus baronibus militibus et uniuersis sancte Dei ecclesie ordinatorum gradibus Ordl[a]fus peccatorname utriusque uite beatitudinem Ego peccator Ordlafus omnibus uobis notum facio quod in nomine Dei saluatoris nostri terram emptam a quodam olim ministro Elfredi regis nomine Dudi in loco qui dicitur Ceollanwurd domino meo gloriosissimo Eadwardo consentiente necnon et eius optimatibus qui ei in presentia tunc aderant pro salute et remedio anime mee familie Deo seruientium in loco nuncupato antiquo uocabulo Mailduberi nostro autem Maldubesburg concedo imperpetuo Est autem aliquantulum terre quatuor uidelicet casatorum ad eandem ecclesiam pertinentium Quam quidem Elfredus rex una cum consensu uenerabilis familie Maildeubiensis ecclesie cuidam ut prememoratus sum ministro suo nomine Dudi de quo illam emi dederat ne illa de causa aliquis suorum illam sibi adoptet et prememoratam ecclesiam calumpniis perturbet hincque regis optimatumque suorum suffragiis siue peccunia meum frustretur donum Wulfsigum illius diocesis episcopum adiui et ab illo ad doni mei confirmationem hunc sequentem impetraui fauorem Ego Wulfsigus indignus episcopus rogatu uenerabilis Ordlafi comitis terram que uocatur Ceollanwurd quam pro salute et redemptione anime sue familie ecclesie que antiquo uocabulo Mailduberi uocatur nostro autem Maildubesburg in dono perpetuo concessit sub anathemate imperpetuum dominium illius ecclesie confirmo et constituo ita ut nullus nec etiam eiusdem ecclesie abbas presumat aliquando seu prece seu precio in franco feudo illam alicui dare Quod qui presumpserit ex auctoritate Dei saluatoris nostri et beate eiusdem Dei genetricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum illum anathematizizo et a communione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi Dei et saluatoris nostri sed et a consortio et ab unitate sancte ecclesie et totius Christianitatis illum excipio cum Iuda Scarioth et Caipha Pilato et Symone Mago sine fine cremandum in gehenne incendio nisi reatum suum correxerit Deumque satisfactione pacauerit Nec sic adquieui Post trium annorum curricula Lundoniam ubi concilium tredecim episcoporum presente gloriosissimo domino meo rege prenominato et E metropolitano episcopo consedit ueni et iterum pristinam doni mei confirmationem ab auctoritate eiusdem metropolitani episcopi E simulque aliorum omnium confirmatam uotis et benedictionibus consecratam recepi Quam ideo scripto assignari memorie iussi ne quis aliquando hoc interdicto precognito uel eiusdem ecclesie abbas uel rex aliquis ne[c] regni prepotens per sugestionem alicuius secularis illam terram sibi adoptantis in prememoratum anime incidat periculum Nouissime autem mea benedictio et maledictio sequetur Consentientibus huic cartule perpetua pax maneat in superis Contradicentibus uero heu et ue et pars cum inferis nisi in presenti cum satisfactione emendent Fiat fiat Amen